Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TURBO

TURBO, (TURBARE) Omnem animi sensum caedendo auferre. Lex Bajw. tit. 5. ยง 6: Si eum plagaverit, ut cervella appareant,.... et si eum tantum ceciderit, et Turbaverit, usque dum eum semivivum relinquat, etc. Vide alia notione in Turba 1.

Turbare Oculum, Excutere, pro Exturbare. Charta Alfonsi VI. Imperat. Hispaniar. ann. 1086. apud Anton. de Yepez tom. 6: Qui oculum Turbaverit, aut dentem excusserit, aut membrum secaverit, seu damnaverit, 60. solidos dabit Abbati.