Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TURRIS

TURRIS, Campanarium. Miracula S. Columbani cap. 2: Ecclesiam.... ex lapidibus struxit, Turremque super eam aedificavit, et lampadas fecit in ea pendere. Vita S. Anstrudis Abb. Laudun. cap. 14: Viderunt de Turriculo Ecclesiae globum igneum exire usque ad coelum. Utuntur etiam Silvester Girald. in Topogr. Hibern. Dist. 2. cap. 9. et 37. Liber. 1. Miraculor. S. Dionysii cap. 15. et alii passim.

Turris, Arx, castrum. Will. Gemet. lib. 8. cap. 22: Henricus Rex Turrim Wartewilla funditus fecit everti. Robertus Montanus ad Chronicon Sigeberti: Mortuo Valerano Turris Turen venit in manu Regis. Alia exempla suppetunt apud Will. Britonem in Philipp. Idiotismum fuisse Scriptorum saeculi Longobardici observat Carolus de Aquino in Lexico militari. Charta ann. 1272. ex Chartul. Episcopat. Carnot.: Girardus de Loigniaco..... recognosco quod ego Turrim meam de Loigniaco... tenere debeo ad unam fidem et homagium ligium a rev. patre dom. Carnot. Episcopo.

Turris, Carcer. Ad Turrim condemnari, mitior poena est quam ad carcerem, leviorumque delictorum erat, in Statut. Ordin. Hospitalor. S. Joan. Hieros. tit. 18. § 39. 53.

Turrarius, Turris vel carceris custos, Tourrier, ou Geolier, in Stylo Leodiensi cap. 12. art. 10. et cap. 18.

Obit. Ms. eccl. Camerac. fol. 31. r°: Obiit Egidius de Camba Turrarius capituli, quadraginta solid. Turon. tripartite. Lit. remiss. ann. 1372. in Reg. 103. Chartoph. reg. ch. 92: Icellui Gillequin avec aucuns de ses amis charnelx ala veoir ledit Hennequin ès dites prisons et parlerent à lui en la presence et audience du cepier ou Tourrier sans rien meffaire. Thourier de nostre chastel et tour de Laon, in aliis ann. 1376. ex Reg. 109. ch. 223. Tourier, in Lit. ann. 1383. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 22. art. 3.

Toragium, Idem quod Geolagium, quod carcerario exsolvitur. Aresta Pentecost. ann. 1290. in Regesto B. Parlamenti Paris. fol. 86. verso: Cum plures Burgenses Remensis Archiepiscopi missi fuissent Laudunum, ut tenerent ibi prisionem pro defectu solutionis expensarum factarum in Coronatione D. Regis, Toragerius Laudunensis nisus fuit habere Toragium ab eisdem, licet in prisione clausa non fuerint, nec prisionem in villa tenuerint, dictum fuit per arestum, quod hi prisonarii solvere Toragium non tenentur. Veruntamen si aliquis magnus homo accusatus de crimine vel de aliquo enormi facto haberet gratiam, quod per securitatem vel alios posset ire per villam, et non teneretur in prisione firmata, nihilominus Toragium solvere teneretur. Adde Regestum 1. fol. 103. verso sub ann. 1260. Memoriale Camerae Comput. Paris. ann. 1362: Officium Toragii seu befredi de Lauduno... positum fuit ad domania dicti Regis, et fuit dictum et ordinatum tunc, quod dicta officia extunc levarentur et explectarentur de caetero ad utilitatem Regis. Gravamina Nobilium Campaniae quae habentur in Regesto Magnorum Dierum Trecensium, ann. 1297: Item quant on prent les hommes aux Gentils hommes, et on les mainne és Chastellenies dont ils sont, on les fait mettre en Tour et en vilaine prison, jaçoit qu'ils ne soient pris pour nul vilain fait, ce qui ne fut onques fait du temps des Heritiers, ains leur faisoit on tenir prison dedans les villes, et sans paier Tourage. Computum terrae Campaniae ann. 1348: Du Tourage de la Tour de Troies amoisonné à Jean de Reneval pour 2. ans, etc. Computum Dom. Hesdini ann. 1475: Du Tourage et chepage de Hesdin, etc. Passim alibi.

Turres Ministeriis sacris accensentur in Testamento S. Aredii, apud Mabillonium tom. 2. Analector.: Quod unusquisque locus sanctus constitutus ibi habeat Ministerium declaratum,..... id est Turres 4. coopertoriolos olosericos 3. calices argenteos 4. etc. Occurrunt rursum infra. Vide Turriculus.

Vasa, in quibus Christi corpus adservabatur, in turrium exiguarum figuram efformata fuisse, testis est inter alios Gregorius Turon. lib. 1. de Gloria Mart. cap. 86: Acceptaque Turre, diaconus, in qua mysterium Dominici corporis habebatur, ferre coepit ad ostium; ingressusque templum, ut eam altari superponeret, etc. Expositio antiquae Liturgiae Gallic. apud Marten. tom. 5. Anecd. col. 95: Corpus vero Domini ideo defertur in turribus, quia monumentum Domini in similitudinem turris fuit scissum in petra.