Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): UMBRA

UMBRA, Territorium urbi adjacens. Pariag. inter reg. et episc. Anic. ann. 1307. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 346. art. 17: Si infra dictam civitatem, vel sub Umbra ejusdem, nos aliquam juridictionem, vel quodcumque aliud acquirere contingat, in illis eum associare, cum recompensatione debita et congrua, teneamur. Vide Umbraculum. Forte suburbia ex art. 1.