Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): UNGULA

UNGULA, Ferramentum mucronatum, quo sulcatim corpora laniabantur et fodiebantur. Ugutio: Ungula, genus tormenti, quia effodiat, ut fides inveniatur. Papias: Ungulae, genus tormentorum, dictae, quod effodiant, hae et fidiculae. S. Cyprianus de Lapsis: Jam lassum corpus nunc flagella scinderent, nunc contunderent fustes, nunc equuleus extenderet, nunc Ungula effoderet, nunc flamma torreret. Idem de Laude Martyr.: Non praedurantibus licet costis Ungula recurrat in vulnus. Prudent. in Romano Mart.: Scindunt utrimque milites teterrimi, Mucrone hiulco pensilis latus viri, Sulcant per artus longa tractim vulnera, Obliqua rectis, recta transversis secant. Lib. Peristeph.: Illa virgas et secures et bisulcas Ungulas Ultro fortis expetebat, etc. Alibi non semel, in S. Vincentio, in S. Agnete, etc. Hieronymus Epist. 49: Cum lividas carnes Ungula cruenta pulsaret, et sulcatis lateribus dolor quaereret veritatem. Acta S. Secundiani tom. 1. Junii pag. 56: Jussit eos omnes singulatim in eculeo suspendi, et radi latera eorum Unguibus caprarum. Quod in extremitate bisulca essent, atque adeo caprinam ungulam referrent, sic appellabantur. Castinus Episcop. Tolet. Hymno in S. Christophorum: Sanctum jubet Christophorum pensum, rudibus Ungulis   Denudatas ejus costas carnibus exciperent. Strabus in Mammete:     ...... Jubet altius ergo   Sanctum suspendi, tormentisque acribus amens Pulsat utrumque latus, dum carpitur Unguibus uncis,   Nullam dat Mammes vocem. Adde Acta Proconsularia Mart. apud Baron. ann. 285. n. 5. Acta SS. Phileae, Philoromi, etc. n. 3. Acta S. Saturnini n. 8. Passio S. Savini n. 7. Lactantius de Mortib. Persecutor. n. 16. etc. Occurrit passim in Vitis Sanctorum. Lacerationes, ungularum scilicet. Eculeis atque lacerationibus subjacere, in leg. 4. Cod. Theod. de Numerariis (8, 1.) Lacerationes membrorum, apud Senecam lib. 3. de Ira cap. 3. Vide Gallonium.

Ungulare, Exungulare, Ungulis subjicere, ungularum tormentum inferre. Vita S. Potiti Mart. ex MS. Neapol. cap. 6: Ferantur scilicet ferreae ungulae, et Unguletur. Ejusdem Vita ex MS. Velseri cap. 4: Iterum jussit eum Exungulari. Acta S. Eulaliae Barcinon. num. 6: Jussit eculeum afferri et suspendi eam, quamdiu Exungularetur.