Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): UNIO

UNIO, Foedus, consociatio, Gall. Ligue, union. Bulla Clementis VI. PP. ann. 1346. tom. 2. Histor. Dalph. pag. 535. col. 1: Vellet insulam ipsam praefato Dalphino et aliis de Unione, usque ad triennium dumtaxat accommodare ob favorem fidei de gratia speciali, datis sibi tam per nos, quam per illos de Unione praedicta cautionibus idoneis, de restituendo sibi libere dictam Insulam. Adde Ludewig. tom. 5. pag. 402. etc.

Unio, Societas, fraternitas. Jubet synodus ut intra sex menses omnium hujusmodi Unionum tituli et acta ad Ordinarium deferantur, in Synodo Tolet. ann. 1565. inter Conc. Hisp. tom. 4. pag. 80.