Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): UNIO

UNIO,² Unitas. Libellus Episcop. Italiae contra Elipandum inter ead. Conc. tom. 3. pag. 99: Unionem namque in essentia confitemur; Trinitatem vero in personarum discretione praedicamus. Vide Unionitae.

Unio, Vox fori Ecclesiastici in re beneficiaria, cum duorum beneficiorum fructus sub eodem titulo uni tribuuntur. Expositio compend. benefic. fol. 48: Ad Unionum securitatem confirmatio Papae necessaria est. Charta ann. 1293. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 72. col. 2: Item, quod si aliquo tempore contingeret, quod absit, quod monachi seu monasterium Boscodoni ad aliam regionem se transferret absque licentia Archiepiscopi et Ebredunensis ecclesiae speciali, quod Unio hujusmodi non teneat.