Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): UNIVERSALIS

UNIVERSALIS, dictus Gislebertus, de quo mentio est in Martyrol. S. Stephani Autiss.: Pridie Idus Augusti obiit venerabilis memoriae Magister Gislebertus veteris et novi Testamenti glosator eximius, qui Universalis merito est appellatus, hujus ecclesiae Canonicus, postmodum vero Lundoviensis factus Episcopus.