Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): UNUS

UNUS, pro Quidam; quomodo dicimus Un. Vetus Charta Hispanica apud Bivarium ad Chron. Maximi pag. 330: Et Unus disciputus proterva mente respondit. Hispani dicerent, un discipulo respondio. Vita S. Wunebaldi cap. 30: Evenit, ut Unus homo vinctus duceretur. Adde Hodoeporicum S. Willelbaldi n. 14. 15. Vorstium de Latinitate falso suspecta, et Olaum Borrichium lib. de Variis linguae Latinae aetatibus pag. 265.