Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ASCENDENS

ASCENDENS, Dicitur de signo Zodiaci cum supra horizontem evehitur. Rolandinus Patavinus de factis in Marchia Tarvisina lib. 5. cap. 21. apud Murat. tom. 8. col 249: Et quia scivit quod antiqui magnates respiciebant Ascendens, cum volebant condere civitates, et faciebant ipsimet arvum cum aratro, quo circumdabant civitates, unde dictae sunt urbes; incoepit et ipse designare hanc suam novam civitatem signo arietis Ascendente: tum quia signum est Martis qui dicitur Deus belli: tum quia erat Librae Ascendenti contrarium in occasum quod est signum Veneris, qui planeta Parmae dicitur, et esse fortuna ejus. Quasi per hoc forsitan cogitaret, quod Parmensium fortuna, quia oppositi erant ei, tenderet in occasum: in Astrologis namque et iis quae subtilitatem Astrologicam imitantur, primum operanti, et septimum adversario datur. Sed puto quod non notavit quartum ab Ascendente fuisse Cancrum: quartum enim aedificia, domos et civitates designat, et sic civitas sub tali Ascendente incoepta cancrizare debeat.

Vide Lexicon mathemat. Hier. Vitalis.