Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ASCENSIO

ASCENSIO, (ASCENSIRE) ut Ascensare. Vel potius ad censum dare, seu sub annua praestatione alienare. Vide supra Adcensire. Charta Henrici Comitis Trecensium ann. 1190. apud D. Brussel de Feudorum usu tom. 1. pag. 191: Ego Henricus Trecensium Comes Palatinus notum facio praesentibus et futuris, quod tailliam Pruvini et totius castellariae perpetuo Ascensivi sub annua pensione sexcentarum librarum.