Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ASCENSUS

ASCENSUS, Anastasius Biblioth. in S. Hadriano PP. pag. 116: Ecclesiam S. Stephani.... similiter renovavit, una cum coemeterio B. Cyriacae, seu Ascensum ejus. Ascensum pro gradu, dixit lex 45. Cod. Th. de Operib. public. sed hic forte Ascensus pro Ambone sumitur.