Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): V

V., Littera numeralis, quae 5. designat. Unde versus: V. vero quinque dabit tibi, si recte numerabis. Seu, ut habet Ugutio: V. quoque pessundans, non plus quam quinque redundans.

Eidem litterae si recta linea superaddatur, 5. millia significat.

V. inquit Notkerus Balbulus, Opusc. Quid singulae literae significent, in superscriptione Cantilenae: Licet amissa in sua, veluti valde Vau Graeca, vel Hebraea, velificat. Vide, A.

V pro B. et vicissim B pro V, in frequenti usu apud Hispanos aliosque: Octaba passim pro octava; Guvernare, deveas, haveat, livertas, in Charta Fundat. Monast. S. Michaelis in Apuniano ann. 728. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 25. et 26. Vide infra Vanleuga, vanneria, etc.

Et apud Italos, ut videre est apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. aevi col. 188. 197. 198. 199. 1014. tom. 5. col. 371. et in Access. ad Hist. Cassin. part. 1. pag. 86. col. 1.

V. Litteram ut F, Germanos efferre, observat AEgidius Schudus in Descriptione Rhaetiae cap. 36. exemplisque aliquot probat Stephanus Baluzius in Notis ad Agobardi librum de Judaicis superstitionibus, adeo ut Valradus, Vulda, et similia promiscue scribantur, pro Fulradus, et Fulda. Hinc in Epitaphio ann. 1007. legitur Folfo, pro Volvo, et Fifo, pro Vivo: ita perinde F. mutatur in V, ut monet Morales in Eulogii Vitam pag. 193. Vide supra F.

V pro O scriptum frequenter ab antiquis librariis monet idem Baluzius in Notis ad Capitul. col. 990. quod ex corrupta enunciatione factum esse existimo.

V vel Y efformatum in monogrammatis Regum Francorum quid significet, vide in Monogramma, pag. 507. col. 3.