Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VACUUS

VACUUS, Irritus, inanis. Charta Chlotarii Regis in Conciliis Sirmondi : Quae (licentia) si quolibet ordine impetrata fuerit, vel obtenta, a judicibus repudiata habeatur et Vacua. Collectio Canon. Martini Bracarensis cap. 33: Ordinatio ejus Vacua deputetur. Testamentum Hadoindi Episcopi Cenoman.: Et si aliquis exinde Epistolam quasi a nobis factam protulerit, Vacua et inanis permaneat. Marculfus lib. 2. form. 17: In reliquo vero qualescunque a quocunque Epistolae de nostro nomine, manu nostra firmatae ostensae fuerint.... Vacuae permaneant. Formulae secundum Legem Roman. form. 1: Et si fuerit ulla quaelibet persona quae praeter istum alterum instrumentum exinde praesentaverit, aut anterius aut posterius, quod nos nec fecimus nec facere rogavimus, nullum sortiatur effectum, nisi Vacuum et inane permaneat. Leges Luithprandi Regis Longob. tit. 17. § 4. 22. (4. 4.): Et si aliter fecerit, sit ipsa venditio Vacua. Sic Latinis etiam priscis. Vacui fasces, apud Calpurnium Eclog. 1. vers. 69. cassi, ac nullius potestatis, cujusmodi sunt Consulis codicillaris: Jam nec adumbrati faciem mercatus honoris Nec Vacuos tacitus fasces, et inane tribunal Accipiet consul., Observationes vacuae, inanes, apud Apuleium lib. 9. Vacuus labor, etc. Nostris, Laisser vague, re aliqua non uti. Litterae Caroli V. Reg. Franc. ann. 1370. tom. 5. Ordinat. pag. 333: Qui ne sauroient ne ne pourroient faire ne soustenir le fait de la dicte Commune, et ja l'ont laissié Vague.

Unde Widisve, Res inanis, in Mirac. MSS. B. M. V. lib.: Vostre amie, ne vostre fame Me ferai ja jor que je vive: De grant noient, de grant Widisve, Et tempre et tart vous debatez Et trop fer froit certes batez.

Vacuus, Incultus. Chronicon S. Trudonis apud Acher. tom. 7. Spicil. pag. 724: Dux Lovaniensis.... majora (mala) adhuc minabatur, neque bona ecclesiae solvenda ab invasione, nisi prius fossatum atrii quod contra eum elevaverant repleretur..... Igitur repleta atrii fossa et pacata Ducis ira recepit ecclesia nostra sua bona Vacua, et post multos annos inutilia. Vide Vacantes.

Vacuae Terrae. Vetus Consuetudo Normaniae cap. 8: Toutes terres cultivées sont en deffens, de quoy bestes peuvent legierement tollir les fruits. Vuides terres sont en deffens depuis la my Mays jusques à la sainte Croix en Septembre. En autre temps elles sont communes, se elles ne sont closes ou defendues d'ancienneté, si comme de haies ou telles choses. Glossar. Graec. Lat.: Σχολάζουσα, Vacua. Alibi: Ψιλὴ χώρα, ἢ σχολάζουσα, Vacua. Ψιλὸς τόπος, Vacuus. Vide Vacantes.

Vacuare, Inane, irritum, et vacuum efficere. Gloss. Gr. Lat. MS.: Ἀϰυρωσία, abrogatio, evacuatio, irritum. Perperam in edito, arrogatio. Facundus Hermianensis lib. 2. cap. 1: Nam si legibus vestris bene atque utiliter censuistis, ut quaecunque vestra rescripta, contra ipsas, quas promulgastis, leges, in quibus vobis deservitur, et quas vobis infringere licet, per subreptionem fuerint elicita, Vacuentur, etc. Regestum Joannis XXII. PP. in Secret. ann. 18. fol. 208: Nec non dissolvendi, Vacuandi, annullandi ac irritandi quasvis colligationes..... facultatem concedimus. Charta ann. 1338. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 548: Cassantes nihilominus easdem literas et annulantes, et eas omnibus juribus Vacuamus. Viribus vacuari, irritum haberi, in leg. 8. Cod. Th. de Suariis. (14, 4.) Vide Constit. Gener. Chlot. Regis cap. 9.

Evacuare, Idem quod Vacuare, Vacuum et inane reddere. Lupus Ferrar. Epist. 71: Sed postea ad persuasionem eorum, qui cum Dei offensione non timent ditescere, Evacuata duplici eleemosyna, votum secularium de memorata cella implere coacti estis. Baldricus Noviom. lib. 3. cap. 3: Non solum Evacuavit promissum, etc. Joannes Sarisber. lib. 1. Policrat. cap. 2: Parricidii siquidem species est, impugnare jura naturae, et sacrilegii instar, parentis leges Evacuare, et matri omnium honorem debitum non referre. Apud Littletonem sect. 64: Cest eschange est Voide, por ceo que les estates ne sont mie égales.

Utuntur praeterea his vocibus lex 3. Cod. Th. de Immunit. nemini conced. (11, 12.) S. Ambrosius in Apolog. David et in Lucam, S. Augustinus de Cura pro mortuis, Concil. Regense cap. 3. Vide Chart. ann. 876. in Baluz. Append. ad Capitul. num. 104.

Evacuatoria, Apocha, qua creditor, amissa cautione, profitetur, sibi solutam fuisse pecuniam: cautione enim reddita, apocha non datur, cum redditio chirographi ad solutionem probandam sufficiat. Id indicant Formulae, quibus pro lemmate est: Evacuatoria, apud Marculfum lib. 2. form. 25. et Formulae veter. apud Bignon. pag. 253. et 372. 1. edit. Vacuaturia inscribitur in Formul. Andegav. 17. et 18. Formula autem Evacuatoriae habetur in leg. 47. D. de Pactis (2, 14.): Si quod instrumentum apud me remansit, vanum et pro cancellato habebitur. Evacuata obligatio, sublata dicitur in leg. 4. fin. C. de Solut. (8, 43.) S. Augustinus de Cura pro mortuis: Ubi esset recautum, quo illa cautio Vacuata fuerit, indicavit.

Evacuarium, Idem quod Evacuatoria. Marculfus lib. 2. form. 27: Et quomodo solidos vestros reddere potuere, meam cautionem absque ullo Evacuario intercedente recipiamus. Vide Vacuarium.