Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VADE

VADE IN PACE, Carcer monachorum, sic dictus quod qui in eum conjiciebantur, ibi ad mortem usque perseverabant. Hujusce inhumanitatis, ut docet Petrus Venerabilis lib. 2. Mirac. cap. 9. auctor fuit Matthaeus Prior S. Martini de Campis. Hist. chronolog. Parlament. Occitan. laudata inter Notas Baluzii ad Capitul. col. 1088: Vicarius generalis Stephani Archiepiscopi Tolosani ex mandato dieti Archiepiscopi conquestus est de horribili rigore quem monachi exercebant adversus monachos graviter peccantes, eos conjiciendo in carcerem perpetuum, tenebrosum et obscurum, quem Vade in pace vocitant, qui nihil aliud habebant pro victu quam panem et aquam, omni consortio sodalium illis adempto.