Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VADUM

VADUM., Charta ann. 1268. ex Tabulario urbis Ambianensis: Nobis concesserunt pro utilitate domus nostrae facienda, ut nos Vadum, quod subtus clausum nostrum, per quod vaccae civium Ambian. a pascuis, etc. Ubi Charta Gallica vertit, Wez. Alia ann. 1344. ex Tabulario S. Quintini in insula fol. 35. etc: Et avoir Wez et puisoirs esdites yau√ęs. Privilegium Garsiae I. Reg. inter Conc. Hisp. tom. 3. pag. 170: His quoque terminis circumdatur ab Oriente, strata de Vado Regis in Pistorica usque ad Vado de Perales. Alia notione, nempe pro Vadium, vide in hac voce.

Wadum, Eadem notione. Praeceptum Widonis Imp. ann. 892. apud Murator. tom. 2. pag. 416. ix: Insuper condimus in praefato monasterio pro mercede animae nostrae Wadum unum in Pado ad piscandum. Charta ann. 1040. ex Tabul. S. Victoris Massil.: Dono Wadum meum omnipotenti Deo et S. Victori, etc.