Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VALE

VALE Ultimum, praestatio, quae a subditis domino fit, cum ab ejus dominio recedunt. Charta redit. priorat. S. Vinc. de Naintré in dioec. Pictav. ex Tabul. S. Germ. Prat.: Le prieur prend la moitié de sept solz Tournois, que doivent lesdiz mariez, quant ils s'en vont demourer hors ladite paroisse de Naintré, pour leur Ultimum Vale. Eadem nomenclatura donabatur apud Argentinenses Praestatio pecuniaria, quae ultra portionem canonicam plebanis pensitabatur ab haeredibus eorum, qui extra parochiam suam elegerant sepulturam. Vide Schilter. ad Chron. Koenigsh. pag. 1123.