Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VALLO

VALLO, (VALLARE) Obsidere. Charta Casimiri Reg. Polon. ann. 1335. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 508: Ipsorum castra, fortalitia et possessiones Vallare et expugnare tenebitur.

Vallare Castrum, Militibus ad defendendum munire. Hist. Glabri Rodulphi apud Duchesn. tom. 4. pag. 19: Vallaverat enim illud (castrum) Landrici Comitis exercitus, nec non ejusdem loci familiares viri, hostium siquidem metuentes sacri gregis diremptionem.