Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VALLO

VALLO, Vallis, Vallone Italis, nostris Valon. Charta ann. circ. 1063. ex Schedis Praes. Mazaugues: Usque ad flumen aquae et usque ad Vallonem, qui vocatur de Lantrico. Infra: Dedimus etiam Vallonem ipsam, per quam cucurrit fons de Guirarda. Occurrit in Chartis Italicis apud Ughellum tom. 7. Italiae sacrae pagin. 109. 126. tom. 8. pag. 140. 361. et apud Rocchum Pirrum tom. 1. Notit. Sicul. pag. 311.

Vallonus, Eodem intellectu. Charta Gaufridi de Signa dom. de Neaulles dioec. Tolon. ann. 1285: Et quandam aliam terram quae est in Vallono Ferrani, etc. De Vallono qui dicitur Bojarol, in Charta ann. 1258. ex Tabul. S. Victoris Massil.

Valloncellus, Valliculus, in Charta Roberti Comitis Montis Scabiosi ann. 1068. et apud eumdem Ughellum tom. 7. pag. 196. Adde pag. 361. MS: Gironville est fermée en un Vaucel, Sur une roche qui fu del tans Abel.