Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VANITAS

VANITAS., Gloss. Graec. Lat.: Φαντασία, vana visio, imago, Vanitas, visus. Glossae antiquae MSS.: Filacteria, Vanitas. Qua postrema notione vocem hanc usurpat Gaudentius Brixiensis Tract. 4: Veneficia, praecantationes, suballigaturae, Vanitates, auguria, sortes, etc. Vanitatem, pro mendacio, usurpasse Ciceronem, Tacitum, et alios, observatum ab Octavio Ferrario in Orig. Linguae Ital. in Bugia.

Wain, pro Phantasma, in Mirac. MSS. B. M. V. lib. 1: Li deables ki tost brocha, A l'encontre si rest veuns, Com uns grans Wains noirs et velus. Vide Umbrae.

Vanities, pro Vanitas, apud Ammianum lib. 21. pag. 180.

Vanitas, Lassitudo, virium defectio, Gall. Abatement. Consuet. Fontanell. MSS.: Nobis autem conceditur post matutinas redire ad lectum, ne somnum quem corpori fragili subtraheremus, resumere per diem lassitudine et Vanitate compelleremur. Nostri Etre vain eodem intellectu dicunt. MS.: Mais sa biele fille la bloie Ne fait de nul deduit samblant: Ains a le cuer Vain et dolant.

Hinc Vain, pro Languidus, in Lit. remiss. ann. 1384. ex Reg. 125. Chartoph. reg. ch. 9: Laquelle Perenelle, qui estoit laisse et Vaine, tant pour ce qu'elle n'avoit mengié de tout le jour, comme pour ce qu'elle estoit malade.