Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VARIUS

VARIUS, Equi color. Ugutio: Equus varius, qui habet vias colorum. Claudius Corte Italus lib. 1. del Cavalerizzo cap. 16: Del color vario et misto: i pelami varii et misti sono quelli, che sono composti dei quatro colori suddetti, et io gli chiamo misti et varii, per cio che hanno i peli talmente misti, et posti insieme et colorati, che impossibil quasi sarebbe, ovver difficil molto, il bianco dal nero, o dal rosso saper con l'occhio dividere, o discernere, o dire. Palladius de Agricultura in Martio cap. 13. de equis, et eorum coloribus: Sequentis meriti, Varius cum pulchritudine, nigro, vel albineo, vel badio mistus. Gesta Consulum Andegav. cap. 8. n. 7: Ipse et quidam suus Miles equitans Varium equum. Occurrit etiam in Testamento Ermengaudi Comitis Urgelli apud Diago lib. 2. de Comitib. Barcinon. cap. 73. MS. de equo vario: Ferrans li rand Vairon qu'il ot pardu. Infra: Et Amanfrois sor Vairon d'Aquilée. Rursum: Estouls de Langres sist ou Vair de Cataigne, Et Bernard sist sor le Vair d'Alemaingne. Ibidem: Le bon cheval, qui ot la crope Vaire. Le Roman de Vaces MS.: Et gaingner destriers blans, et Vairs, et ferrans. Cheval vairon, in Testamento Balduini Comitis Guinensis ann. 1244. apud Duchesnium.

Tribuitur etiam aliis animalibus. Oves variae, arietes varii, et maculosi, quibus opponuntur unicolores, Genes, cap. 30. ubi Gr. πρόϐατον, φαιόν, Scholiastes vero ποιϰίλον, περϰόν. Veteres Glossae: Varia, ποιϰίλη πάρδαλις. Fragmenta Petronii: Rusticus varium porcum perdiderat. Eadem Gesta Coss. Andeg. cap. 12. n. 1: Quidam nobilis dictus Vacca varia. Cosmas Pragensis pag. 5: Ibi Dux vester duobus Variis bubus arat: unus bos praecinctus est albedine, et albo capite: alter a fronte post tergum albus, et pedes posteriores habens albos. Vide, Farius, Ferrandus, Vaccae, Vares.