Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VAS

VAS, Sepulchrum subterraneum cameratum, Sarcophagus ex lapide vel marmore, quomodo Arverni et Lemovices etiamnum vases dicunt. Lex Salica tit. 17. § 3: Si quis mortuum hominem aut in petra, quae Vasa ex usu sarcophagi dicuntur, super alium miserit, etc. Vetus Inscriptio: P. Elius Valerianus Hoc Vas Disomum Sibi Et Felicitati Posuit, Et Tribunal Ex Permissu Pontif. Perfecit. Gregorius Turon. lib. 1. Miracul. cap. 89: Factum est autem, ut impletis diebus in basilica B. Vincentii sepeliretur, in qua ipse sibi vivens Vas deposuerat. Idem de Gloria Confessor. cap. 35. de Tumulo cujusdam puellae: Quo facto, ut Vas illud clausit opertorio, etc. Josephus Sacerdos in Hist. Translat. SS. Ragnoberti et Zenonis cap. 3: Gaudio magno repleti collegerunt praefati venerabiles Sacerdotes ossa Ragnoberti Pontificis, elevantesque de sepulchro,..... novo in Vase posuerunt. Sed hoc loco videtur esse feretrum. Historia Coenobii Viconiensis cap. 15: Vas quoddam, Feretrum vulgo vocatur, ipso consentiente et cooperante aedificaverunt auro ac argento, ac pretiosis lapidibus decoratum: cujus rei causa ne tanto Vase vacuo remanente frustra laborasse dicerentur, ubicumque potuerunt ab Ecclesiis tam vicinis quam longinquis Sanctorum corpora perquirentes, magnam ex his copiam aggregaverunt. Vide Raimundum Montanerium in Chronico Aragon. cap. 153. Ita etiam usurpat Alcuinus Poem. 164.

Vascellum, Eadem notione. Vetus Inscriptio 1108. 6. Depositus. P. xii. in Vascello et Massa, etc.

Vasa autem videntur appellasse majores lapides. Sampirus Astoricensis Episcopus in Hist. Hispan: Tunc ecclesiam in Compostella,... quam construxerat Rex Aldefonsus magnus ex lapidibus ex luto opere parvam, Rex iste praecipitavit, et ex calce quadratisque lapidibus, marmoreisque columnis, sive Vasis, construxit eam valde pulcherrimam.

Vas, pro qualibet re; quo sensu non semel occurrit in Scripturis sacris. Missale Franc. apud Mabill. Liturg. Gall. pag. 315: Fiant omnia ista protectione tua tuta atque defensa, potens Domine, Vasa.

Vas, Corpus. Julius Africanus lib. 3. Histor. Apost.: Quid mihi et tibi Quirine proconsul, ut mitteres me ad hominem, qui non modo extrudere ab hoc Vase, verum etiam suis me virtutibus incendere potest ? Utitur praeterea lib. 7. pag. 94.

Vasa Christi, Sanctimoniales. Eigil in Vita S. Sturmii saec. 3. Bened. part. 2. pag. 269: Quemadmodum a viris satis fidelibus, immo Vasis Christi, illius viri principia et conversationem....... agnovi. Hinc Donatus Vesontionensis Episc. regulam ab se concinnatam inscribit Sanctimonialibus Jussanensis Coenobii, quas Vasa Christi pretiosissima vocat.

Vasa Infirmiora, Sequior sexus, feminae. S. Pachomius in Regula: Si saeculares homines, aut debiles, aut Vasa infirmiora, id est, mulierculae, venerint ad ostium, etc. Utitur rursum infra. Addit. 2. ad Capitul. cap. 23: In castitate uxores suas diligere, eisque ut pote Vasi infirmiori honorem debitum debeant impendere. Mulierem vas appellat Paulus Apostolus 1. Thess. cap. 4. 4.

Ibi non mulier, sed corpus humanum generatim significatur; bene vero apud S. Petrum Epist. 1. cap. 3. 7. ubi mulier Infirmius vasculum dicitur.

Vas, Vasa, Arma. Willelmus Brito in Vocabul.: Vasa belli dicuntur arma, unde versus: Dic belli Vasa, quae bellum postulat arma.

Liber Regum cap. 14. ubi editio praefert, alios armiger ejus interficiebat eos. 70. Interpretes habent: Et portans Vasa ejus, procedebat post eum. Collatio Legis Mosaicae tit. 1: Si immiserit super eum aliquod Vas ex insidiis. Apud Frontinum lib. 4. Stratag. cap. 1. cultrum inter vasa reponitur. Hinc Vasa conclamare, convasare, in re militari. Vita S. Deodati Abbatis n. 5: Quo tempore Clodoveus regimine sacer Francorum, jubet Vasis bellorum instrui gentem Francorum, etc. Rodericus Toletanus lib. 8. de Rebus Hisp. cap. 2: Hic itaque Pontifex cum multitudine citerioris Galliae, Vasis belligeris, signis et armis honesta, urbem ingressus est Toletanam, etc. Miracula S. Angilberti saec. 4. Bened. part. 1. pag. 134: Ambianensis pagi fundum quemdam vocabulo Ranirillam raptores cum Vasis armorum assalientes, etc.

Hinc Vase, pro Epée, gladius, ensis, in Lit. remiss. ann. 1398. ex Reg. 153. Chartoph. reg. ch. 381: Le suppliant tira sa vase et lui dit ces paroles: Ne me meffay, où je crieray haro sur toy; et lui donna du plat de sa vase sur l'espaule.

Vasa, Campanae. Walafridus Strabo de Rebus Eccles. cap. 4: Vasorum autem usum primo apud Italos affirmant inventum. Unde et a Campania, quae est Italiae provincia, eadem Vasa majora quidem Campanae dicuntur; minora vero, quae et a sono Tintinnabula vocantur, Nolas appellant a Nola, civitate Campaniae, ubi eadem Vasa primo sunt commentata. Vita S. Materniani Episcopi Remensis n. 5: Cucurrerunt ad signa templi metallica; et cum coepissent cuncta clangere Vasa Christi laudem reboantia, etc. Ethelwolfus de Abbatibus Lindisfarnensibus cap. 14: AEnea Vasa cavis crepitant queis pendula sistris.

Vas, Navis, Gallis Vaisseau. Ordericus Vitalis lib. 12. pag. 868: Hoc feudum, Domine Rex, a le requiro, et Vas, quod candida navis appellatur, merito ad regalem famulatum optime instructam habeo. Cui Rex ait: Gratum habeo, quod petis: mihi quidem aptam navim elegi, quam non mutabo, etc. Statuta Alexandri II. Regis Scotiae cap. 25: Si aliqua navis, vel fercosta, vel aliud Vas appulsum fuerit, etc. Synodicon Nicosiense cap. 15: Qui in Saracenorum publicis navibus, aut aliis Vasis regimen aut curam gubernationis exercent. Gregorius M. lib. 3. Dialog. cap. 36: Nam cum in eorum morte ventorum nimietatibus elevati fluctus saevirent, vela in undis projecta, totumque Vasa navis quassatum nimiis fluctibus ab omni fuerat sua compage dissolutum. Vasa galearum, in Historia Cortusiorum lib. 19. cap. 7. Vita S. Gurthierni in Tabul. Kemperleg.: Aspicite mare quotidie, et veniet ad vos Vas in quod intrabitis: qui navigantes, etc. Memoriale Potestat. Regiens. apud Murator. tom. 8. col. 1161: Multas naves et galeas et Vasa marina fabricaverunt (Pisani) in flumine Arni. Conventiones civit. Saonae ann. 1526. fol. 9: Quod homines Saonae facere teneantur exercitum et cavalcatam per mare et per terram, et in Vasibus maritimis armandis ire. Ita σϰεῦος interdum usurpant Graeci Scriptores recentiores. Vide Glossar. mediae Graecit. in hac voce. Jal. Antiq. Naval. tom. 2. pag. 138.

Vasellum, ex Gallico Vaisseau. S. Ludovicus in Epist. de Captione sua: Vasellis navalibus ut plurimum incendio dissipatis, etc. Vincentius Belvac. lib. 32. cap. 97: Rex cum Legato.... erat in quodam Vasello, etc. Utuntur praeterea Jacobus Rex Siciliae in Constitut. cap. 31. Petrus de Vineis lib. 2. Epist. 36. Sanutus lib. 3. part. 9. cap. 8. et alii. Vocem porro a nostris hauserunt Graeci recentiores. Index Iliados Graeco-Barbarae: Λέϐητας, τὰ βατζέλια, ϰαί ϰαράϐια. Veixells, in Chronico Petri Regis Aragon. edito a Mich. Carbonello lib. 1. cap. 12.

Vassellum, Eodem intellectu. Charta Frederici Reg. Siciliae apud Murator. tom. 10. col. 881: Impedimentis ventorum obstantibus dictum extolium nostrum Vassellis hostium nullatenus poterat adhaerere. Adde Epistol. Frider. II. Imper. ann. 1229. apud Pertz. tom. 2. Leg. pag. 261. sqq. Charta ann. 1429. ex Tabul. Piscat. Massil.: Piscatores possunt vendere pisces in Vassellis eorum. Vide Tarida et Vassalagium.

Vacillum, Eadem notione. Charta Friderici I. Imperat. ann. 1190. apud Will. Hedam in Episcopis Trajectensibus: Regiae nobilitatis tuae prudentiam commonendo rogamus, quatenus idoneos Serenitatis tuae Legatos Januam, Venetias, Anconam, Pisam, et alia loca pro galearum atque Vacillorum transmittentes praesidio, etc.