Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): Vas

Vas,² Alveare apum. Vulsinus Episcopus in Vita S. Juniani: Homo, qui nocte ad furandum venerat, turpiter ligatus in horto nostro jacet, arripuerat enim quoddam Vas melle plenum, etc. Historia Rotonensis Monasterii MS. lib. 1. cap. 5: Quidam vir rusticus.... videns Vasa mellis, quae quatuor tantum erant in horto, etc. Domesdei in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 306: 14. Averii, 12. runcini, 116. oves, 24. porci, 24. caprae, et Vasa apium, semper valuit 10. lib. Vide Formulas Exorcismorum cap. 11. apud Baluzium tom. 2. Capitul. et Aimoin. lib. 2. Miracul. SS. Georgii et Aurelii cap. 10.

Vascellum, Eadem notione. Pactus Legis Salicae tit. 9. § 2: Si quis unam apem, hoc est, uno Vascello furaverit de sub tecto, etc. Ubi Lex Salica habet tit. 9. § 1: Si quis unum Vas apium de intro clave aut sub tecto furaverit, etc. Vasculum hac notione in Lege Bajwar. tit. 21. non semel.