Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VAS

VAS,⁵ Locus tectus, ubi grana frumentaria reconduntur, Gall. Grange. Charta Elienor. comit. Viromand. ann. 1198. in Chartul. Mont. S. Mart. ch. 7. part. 1: Segetes collectas fratres, ubi voluerint, reponent, et quando voluerint excutient: partem vero canonicorum, quartam scilicet, excussam apud Montem S. Martini suis vecturis deductam, bona fide servabunt usque ad festum S. Johannis Baptistae, et non amplius, et hoc in Vase tegulato. Vassure, eodem intellectu, in Lit. remiss. ann. 1427. ex Reg. 174. Chartoph. reg. ch. 51: Il avoit un petit maquet de foing dessoubz une Vassure d'icelle église, ou le suppliant getta un tison de feu.