Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VAS

VAS,⁷ Supellex castrensis. Annal. Bonincont. ad ann. 1390. apud Murator. tom. 21. Script. Ital. col. 56: Ubi hostes in hos adventare intellexerunt, confestim Vasa colligentes, se se deserta obsidione in agro Mutinensi receperunt. Vide in Vas 1.

Per Vasa Vinum Vendere, Singulatim vendere, distrahere, Gall. Vendre en détail, à pot. Charta ann. 1319. apud Pez. tom. 6. Anecd. part. 3. pag. 6. col. 2: Jus propinandi quindecim karratas vini in civitate Anasii et vendendi per Vasa vinum, quod ultra dictum numerum adduxerint in dictam civitatem, confirmavimus et innovavimus.