Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): Vasa

Vasa Decimae.,³ Charta Adelviae dominae Guisiae ann. 1198. in Tabular. Eccl. S. Nicolai de Clarofonte Ord. Praemonstrat.: Ego Adelvia domina Guisiae notum facio,.... quod cum villa de Buronfossa construeretur, Gerardus Clericus de Cella, cui de 9. Vasis decimae territorii ejusdem loci 5. competebant, nobili viro marito meo, in eadem decima de 9. Vasis tria possidebamus, pro bono pacis communis profectus, de illis 5. Vasis unum concessit in perpetuum possidendum, etc. Merges, Garba.

Hanc interpretationem iterum firmare licet ex Chron. Bonae-Spei pag. 315: Anno 1344. cessimus quoque Henrico Poreals jus terragii duorum bonariorum, ..... et trium terrae mensurarum versus Souvré, sub censu quinque Vasorum bladi.

Charta ann. 1198. in Chartul. Clarifont. ch. 73: De novem vasis..... ex aequo divisum est ut ipse Gerardus in eadem decima quatuor vasa et nos quatuor sortiremur; residuum vero Vas, id est nonum, Galterus de Buries jure haereditario possidebat. Unde diminut. Vassellum, eadem notione. Chartul. Thenol. ex Cod. reg. 5649. fol. 65. v°: Item ad decimam de Burnelles nos habemus dimidium Vassellum, quod tenet a nobis Gerardus,... de quo debet reddere quolibet anno sex galetos bladi et totidem avenae.... Item ad dictam decimam debemus habere quolibet anno unum modium bladi super Vas capellani Demorensis. Chartul. S. Vinc. Laudun. ch. 97: Duo Vasa, quae habebat in decima de Mairi, pro supradicti prati recompensatione, in perpetuum concessit. Vide infra Vaxellum.

Vasculum, Eadem notione, in Charta ann. 1133. apud Miraeum tom. 1. pag. 98. col. 1: Terram in eadem parochia solventem annuatim xix. sextaria brasii, cum decem Vasculis hordei, etc.