Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VENA

VENA,⁶ Alveus, canalis. Charta Ludov. reg. Germ. an. circ. 853. inter Probat. Hist. S. Emmer. Ratisbon.: A locis videlicet, ubi ipsa (flumina) in Danubium fluunt, usque ad loca, ubi de Venis in amnes derivantur.

Venae Diminutio, Venae incisio, Gall. Saignée. Stat. Eimbec. apud Ludewig. tom. 10. Reliq. MSS. pag. 111: Dicimus ut canonicus in diminutione Venae existens, etc. Vide Minuere.

Venae Matris, Gall. Veines de la mere, an Umbilicales ? Lit. remiss. ann. 1467. in Reg. 200. Chartoph. reg. ch. 64: Le suppliant parla à ung barbier,.... et lui demanda si vouloit seigner une sacouhade des Vaines de la mere;...... ledit barbier saigna icelle Katherine es quatre parties de son corps, c'est assavoir en chacun pié et en chacun bras.... des Veines de la mere.

Vena Organalis, Aspera arteria, ni fallor, Gall. Trachée artere, apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 565: Armiger percussus fuit tractu cujusdam balistae, adeo quod sagitta seu carellus vocatus Enguegne Gallice intravit guttur ipsius quasi per longitudinem dimidii pedis et perforavit Venam organalem colli ejusdem.

Vide supra, Organalis.