Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VENDO

VENDO, (VENDERE) in re forestaria est Caedere, Gallice Exploiter. Vide Venda 3. Charta Roberti Rotomag. Archiep. ann. 1217. tom. 6. Spicil. Acher. pag. 471: Item concessimus ob amorem D. Regis quod quamdiu Vendi faciet grossum et magnum nemus Novicastri et Luciaci, cum minuto sub eo existente, censarii nostri de Aliermont non ibunt ad Vendendum nemus apud Novum-castrum. Charta ann. 1229. ex Chartul. Campan. fol. 398. v°. col. 2: Salvo quod illo nemore nullus potest Vendere vel essartare, nisi de mea voluntate et de Venda quae fiet in illo nemore de licentia mea pro essartare; vel sine essartare et de illo nemore quod Vendetur ad essartandum et de omnibus Vendis antedictis, ego reddam Comiti Carnotensi terciam partem bona fide sine malo ingenio.

Vendere, Locare, Gall. Affermer. Litterae Caroli V. Reg. Fr. ann. 1366. tom. 4. Ordinat. pag. 678: Quod dicti Consules possint et valeant Vendere pondus farine et bladi, et quod nemo ponderare habeat, nisi in domo communi....... Quodque possint quascumque alias imposiciones inter ipsos facere, imponere et ordinare, pro subvencionibus regiis persolvendis,..... et eas Vendi facere, prout eis melius videbitur, absque nostro prejudicio.

Vendere Sub Corona, apud Eddium in Vita S. Wilfridi saec. 4. Bened. part. 1. pag. 695: Cogitans... sodales suos omnes spoliatos aut in servitutem redigere, aut Vendere sub corona, seu rebellentes occidere. Praefat. ad Chartul. Aganonis ex Tabul. S. Petri Carnot.: In captivitate ductos sub irrevocabili corona Vendebat. Ubi respicit ad ritum servos vaenum exponendi, qui tunc ramum gestabant in capite. Vide in Servus.

Vendere ad Noctes, quid sit, docent Lit. remiss. ann. 1354. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 267: Certas res seu pignora dictus exponens Vendiderat ad noctes, sic videlicet, quod si ipsa pignora idem conquerens non redimeret infra certum tempus, juxta consuetudinem loci, ipsa amplius rehabere non posset.

Vandre vero vel Vander, pro Bander, Extendere, Gall. Tendre, allonger, sonat in aliis Lit. ann. 1476. ex Reg. 195. ch. 1647: L'un d'eulx estandi ou Vandi sa jambe senestre, etc.