Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VENERABILIS

VENERABILIS, Decens, consentaneus. Testam. Guillelmi dom. Montispessul. ann. 1202. ex Schedis Peiresc. apud Praes. de Mazaugues: Filiae meae Mariae.... donet has cc. marchas argenti, et ornamenta nuptialia honorabiliora, scilicet iv. vestimenta mutatoria, cum iv. Venerabilibus sectis ornatis.

Venerabiliter, Decenter, ea ratione ut venerentur. Charta ann. circ. 1030. ex Tabul. S. Victoris Massil.: Cedimus praedicto nostro Redemptori ejusque almae genitricis memoriae quae sacrata consistit in eadem ecclesia qua creduntur cubare Venerabiliter beatissimorum praedictorum artus Victoris et comitum ejus.

Venerabilis Lex, Christiana Religio, in Cod. Th. leg. 7. (6, 4.) de Judaeis et leg. 7. de Praetor. (16. 8.)

Venerabilis Ordo, Senatus, ibid. leg. 7. de Decur. et silent. lib. 6. tit. 23.

Venerabilis Substantia, Res privata Principis, ibid. lib. 16. tit. 5. de Haeret. leg. 54.

Venerabilis Vita, Monastica professio; unde Venerabilis, pro Monachus, nude non semel occurrit. Audoënus in Vita S. Eligii lib. 1. cap. 10: Buchinus ex gentili conversus, postea Venerabilis, id est Monachus, exstitit. Ado Viennensis Episc. de Wilicario ejusd. Sedis Episcopo: Relicto Episcopatu in monasterium SS. Martyrum Agaunensium ingressus, vitam Venerabilem duxit. Hinc S. P. Benedictus Vir vitae venerabilis a Gregorio M. praedicatur. Vide Annal. Bened. tom. 3. pag. 604.

Venerabilis, Titulus honorarius, quo Theobaldus Campaniae comes donatur a Joanne comite Cabilonensi, in Charta ann. 1230. ex Chartul. Campan. Cam. Comput. Paris. fol. 212. r°. col. 1. Eo etiam interdum appellantur consules municipales. Vide Discretus et, Venerabilitas.