Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VENIO

VENIO, (VENIRE) Activa significatione, Vendere. Drogo in Translat. S. Lewinae tom. 5. Jul. pag. 618: Verum quosdam socios compatriotas reperiunt, qui similis mercis causa huc venerant, et quaedam quae secum detulerunt, Veneunt; quaedam quae secum vehant, mercantur.

Venire Aqua, Phrasis Italica. Chron. Patav. ad ann. 1201. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. aevi col. 1124: Eo tempore facta fuit Venire aqua a Montesilice propter navigium veniendo Paduam. Id est, Adducta est aqua.

Venire de Basso, Gall. Venir de bas, Ex illegitimo concubitu ortum habere. Charta ann. 1402. in Reg. Joan. ducis Bitur. ex Cam. Comput. Paris. fol. 37. r°: De la partie de Phelippe de Nohant, femme de Jehan du Jat,.... nous a esté exposé...... que comme elle feust Venue de bas et ne feust née en loyal mariage,..... et que de present elle a plusieurs enffans,..... il nous pleust iceulx enffans femeaulx et de sexe femenin habiliter,..... et à iceulx faire pareille grace que nous avons (fais) à elle. Vide supra Bastardus.

Venire ad Causam, Lite ac judicio contendere. Charta ann. 1206. in Chartul. eccl. Lingon. fol. 12. r°: Si discordia oriatur inter me et episcopum de negotiis Castellionis, quae Veniat ad causam, etc.

Venire Contra, Phrasis Gallica, Venir contre, Intercedere, Gall. S'Opposer. Statuta castri Origini ex Schedis D. le Fournier: Renunciantes omni juri scripto et non scripto, civili et canonico promulgato, vel promulgando ad Veniendum contra.

Venire Intus, Intervenire. Vide supra, Intus venire.

Venire ad Manus, Manus conserere, pugnam inire, Gall. Venir aux mains. Steph. de Infestura MS. ubi de Innoc. VIII: Maximus tumultus factus fuit in dicto conclavio, ita quod unusquisque credebat eos Venturos ad manus.

Venire in Obitum, Morti proximum esse. Charta ann. 1107. ex Chartul. de Domina in Dalphin. fol. 12: Dominus Willelmus filius eorum, cum Venisset in obitum, monachus factus reddidit mansum.

Venire In Querelas, Conqueri, in Cod. Theod. lib. 10. tit. 8. de Bonis vacant. leg. 3.

Venire ad Terram, Gall. Venir à terre, Nasci. Charta ann. 1260. in Reg. 31. Chartoph. reg. fol. 102. v°. col. 2: Je Mahius, sire de Biauvoir, fas savoir à tous chiaus ki ces letres verront, que je tiegn et ai tenu puis que je Ving à terre, et mi anchisseur, etc.