Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VENTER

VENTER, Fetus, fructus ventris, nostris Ventrée. Testam. ann. 1293. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 705: Item Ventrem meum haeredem instituo in quadraginta libris Turon... et hoc si masculus fuerit: si autem femina fuerit, instituo eam haeredem in mille libris. Mirac. B. AEgidii tom. 3. April. pag. 244: Nolens... mulierem illam perdere Ventrem et innocentem ducere ad obscura, etc. Statuta crimin. Saonae cap. 24. fol. 47: Et si et quandocumque contingat de cetero sclavam alicujus civis vel habitatoris Saonae ab aliquo gravidam fieri, sit in electione domini vel dominae sclavae, ipsam sclavam cum foetu seu Ventre dare et tradere impregnanti. Occurrit praeterea in Charta ann. 1313. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 10. col. 1. Ventre, pro Matrice, in Versione Genes. cap. 20. v. 18. ex Bibl. reg.: Dieu out clos tous les Ventres de la maisoun Abimelech por Sarra la femme Abraham. Ubi sacer textus habet, Vulvam. Hinc Franc ventre nuncupatur, Mulier liberae conditionis, in Charta ann. 1349. ex Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 500: Jasoit que le dit Symon ait esté nez et procreez en loial mariage et qu'il soit franche personne et de franc Ventre, hors de toute servitude. Unde etiam Ventriere, appellata Obstetrix, vulgo Sagefemme. Lit. remiss. ann. 1408. ex Reg. 162. ch. 223: Comme icelle Perrette se feust mise et appliquée à estre Ventriere et recevoir enfans naissans,..... et par longtemps a esté Ventriere jurée de nostre ville de Paris, etc. Occurrit praeterea apud Bellomanerium MS. Ventrée cibos, quibus venter refertus est, vocat le Roman de Robert le Diable MS: Est si saoulz li loiemiers, Que puis qu'il fu laiens premiers, N'ot il mais si bonne Ventrée.

Ventres, Intestina, hominum et animalium viscera; unde nostris Ventrailles. Charta ann. 1334. ex Tabul. D. Venciae: Item quod nulla persona faciat laicivam in fonte dicti castri, nec ibi lavet lanam, Ventres ac aliquam orduram, in et sub poena pro qualibet vice et persona quinque solidorum. Testam. Odon. IV. ducis ann. 1346. inter Probat. tom. 2. Hist. Burg. pag. 221. col. 1: Nous ordonnons que nos Ventrailles soient mises devant le grand hautel de nostre chapelle de Dijon. Lit. remiss. ann. 1380. in Reg. 117. Chartoph. reg. ch. 114: Le suppliant tua lesdiz moutons et escorcha, et en vendi les peaulx, les Ventrailles et les corées.

Ventres, Pelles murium Ponticorum, qui ventre tantum albi sunt. Litterae Henrici V. Reg. Angl. ann. 1416. apud Rymer. tom. 9. pag. 335: Duas furruras, utraque de trecentis Ventribus menever... Unam furruram de ducentis Ventribus menever. Vide Vares.