Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VERA

VERA, pro Veru, virga, Gall. Broche, verge. Veratus, vera obfirmatus. Guido de Vigevano de Modo expugnandi T. S. cap. 2. ex Cod. Colbert. 5080: Trunchus a duobus capitibus sit Veratus de ferro et ab una Vera ad alteram per longitudinem trunchi, ponantur quatuor Vere ferri per longum latae uno grosso digito et grossae una grossa cuspia cutelli, et fortiter inclavelentur cum truncho vel firmetur trunchus sive Veris per longum de cordis, ita ut trunchus sit fortis et levis. Ibidem: In capite unius calosi sit una Vera lata quatuor digitis cum tribus ramponibus..... Et in alio caloso sit una alia Vera cum tribus canalibus ubi intrent tres illi ramponi.