Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VERBO

VERBO, Ambo, pulpitum; unde ad populum verba habentur. Cantatorium MS. S. Huberti fol. 27: Ecce superveniens Otbertus cum tumultu.... morae impatiens arrepta stola sacerdotali Verbonem ascendit, et sine ulla contractione abbatem absentem et eos qui secum exierant nominatim excommunicavit.