Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VERITAS

VERITAS, Depositio testis: veredictum JC. Anglis, Verité, in Consuetud. Insularum tit. 1. art. 19. 20. Libertates urbis S. Desiderii in Campania ann. 1228: Quicunque plegios dederit, vel quicunque haereditatem sive feodum habuerit, licet ad placitum venire noluerit, Veritatem suam sicut praesens habere debet. Infra: Si Scabini a domino, sive ministro domini submoniti falsum sub aliqua re judicium fecerint, Veritate Scabinorum de Ypra dominus eos convincere poterit, etc. Rursum: Si quis viam communem arando, seu alio aliquo modo destruxerit, et super hoc veritate Scabinorum convincatur, etc., Charta Philippi Aug. Reg. Franc. ann. 1194: Quacumque hora nos voluerimus de bannitis nostris, et de aliis rebus omnibus Veritatem habebimus, si Scabini eam dicere sciunt. Banniti in Flandria per Veritatem vel per Scabinos Flandriae, etc. Litterae ejusd. Reg. ann. 1207. tom. 5. Ordinat. pag. 161: Pascua, herbagia, aque communes, ejusdem sunt amplitudinis, cujus bona Veritas patrie, tempore Comitis Flandrensis et nostro, hactenus eas fuisse dixerit per juramentum.

Veritas, Inquisitio judiciaria, Gall. Enquête: item, Consessus proborum hominum ad excipiendas quorumlibet querelas. Consuet. Furnenses ex Tabul. Audomar.: Qui in alterius aqua captus fuerit piscando, emendabit Comiti tres libras, et debet adduci ad justitiam, et retia et omnia instrumenta ejus erunt illius qui eum cepit, et inde debet fieri Veritas in communi Veritate de his qui capti non fuerint. Qui viam ecclesiae...... foderit vel artaverit, et super hoc convictus fuerit per Veritatem, emendabit Comiti tres libras. Ibidem: Tres Veritates generales..... debent in quolibet anno fieri de omnibus forefactis trium librarum. Praeterea quolibet anno fiet Veritas libera, si Comes vult habere, de omnibus forefactis. Statuta ann. 1359. inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 4. pag. 211: Et si voulons que de toutes les amandes et forfaitures dudit mestier (de Tisserands en draps) par nos Echevins de Commines, en soient faites et oyes trois Veritez chacun an.

Idem quod Assisa. Hac triplici notione non semel occurrit vox Gallica Verité. Libert. Calesii ann. 1304. in Reg. 69. Chartoph. reg. ch. 365: Une france Verité doit estre en l'an de toutes choses fourcellées: cascune Verités qui sera prise par eschevins, doit jurer devant le bailli et devant eschevins sans sourpresure. Lit. remiss. ann. 1366. in Reg. 97. ch. 321: Comme en la ville d'Alleux li sires.... une fois l'an, ou plus, peut faire une franque Verité, jurée et aprise par clain suz ses subgets... souspechonnez d'aucun mauvais cas et vices. Aliae ann. 1383. in Reg. 124. ch. 143: Et en ademplissant ledit jugiet, fu ladite Verité criée souffisamment en l'église de Herlies,..... presens hommes de fiefs de ladite salle; et fu li jours et lieux noncez que on tenroit ladite Verité. Adde Lit. ejusd. ann. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 22. art. 7. et alias ann. 1483. in Hist. Caroli VIII. pag. 395. Hinc Coyeverité appellabant, judicium, nulla praevia inquisitione nec audita partis defensione, prolatum. Charta Phil. Pulc. ann. 1296. in Reg. 2. Olim parlam. Paris. fol. 12. r°: Quod in criminibus, ubi majus versatur periculum, absque citationis edicto, nec partis defensione audita, indifferenter processum intolerabilem, Coyeverité vulgaliter nuncupatum, recipit et admittit. Voire, pro Verité, in Vita J. C. MS.: Cil Cleophas, selonc l'estoire, Fu freres Joseph, c'est la Voire.