Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VERITAS

VERITAS,² Jus, privilegium: praecipue dicitur de Bonis propriis. Sententia arbitralis inter Aquens. Archiepisc. Capitulumque et Monachos S. Caesarii ann. 1221. ex Schedis Praes. de Mazaugues: Stipulantis servare Veritatem diocesis in tota causa. Concilium Coyacense Hispanicum ann. 1050. can. 9: Praecipimus, ut triennium non includat Ecclesiasticas Veritates: sed unaquaeque Ecclesia, sicut Canones praecipiunt, et sicut Lex Gothica mandat, omni tempore suas Veritates recuperet et possideat. Can. 13: Mandamus, ut omnes majores et minores Veritatem et justitiam Regis non contemnant; sed sicut in diebus Adelfonsi Regis fideles et recti persistant, et talem Veritatem faciant Regi, qualem illis fecerunt in diebus suis, Castellani autem in Castello talem Veritatem faciant Regi, qualem fecerunt Sancio Duci, Rex vero talem Veritatem faciat eis, qualem fecit praefatus Comes Sancius.

Veritates, non agnoscit prisca Latinitas; occurrit tamen apud Tertull. de Resurrect. carnis cap. 20. et Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 184.