Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): immobilis

immobilis, e

unbeweglich, der Gegensatz zu mobilis (←): Primo enim dicitur immobile illud, quod nullo modo est aptum natum (←) moveri, ut Deus, sicut dicitur invisibile, quod non est natum videri, ut sonus. Secundo modo dicitur immobile, quod difficile est moveri. Et hoc dupliciter, vel quia, postquam incepit moveri, tarde et cum magna difficultate movetur, sicut si quis dicat claudum immobilem; vel quia difficile est, quod incipiat moveri, et per multum tempus oportet ad hoc laborare, sicut si dicamus, quod aliquis mons vel aliquod magnum saxum est immobile. Tertio modo dicitur aliquid immobile, quod natum est moveri et potest de facili moveri, non tamen movetur, quando natum est moveri et ubi natum est moveri et eo modo, quo natum est moveri, 5 phys. 4 g; eorum (sc. immobilium) consideratio . . . pertinet ad aliam priorem philosophiam, quae est metaphysica, 3 cael. 2 b.

Zu animal immobile → animal sub b; zu causa i. → causa sub b; zu corpus i. → corpus; zu movens i. → movens; zu substantia i. → substantia sub b.