Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VERNUM

VERNUM, Ver, Vernum tempus. Regula S. Fructuosi cap. 6: Verno vel aestate dicta Prima, commoneantur Decani a Praeposito suo, quale opus debeant exercere. Regula Magistri cap. 32: In Verni vel aestatis tempore, etc. Vernus, in Anselm. Contin. Sigeb. ad ann. 1126. apud Pertz. Script. tom. 6. pag. 580: Hiems acerrima, Vernus etiam periculosus.