Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VERSO

VERSO, (VERSARE) Gall. Verser, Evertere. Vita S. Bonae tom. 7. Maii pag. 163: Quaedam devota femina urceolum olei..... ante ejus altare portavit: quem cum clericus.... inconsiderate pedibus impulisset, pluribus videntibus est urceolus ipse Versatus ad terram.

Subvertere de quadriga dicitur, in Inquisit. ann. 1257. ex Reg. Olim parlam. Paris. fol. 93: Dominus rex praecepit quod...... quaedam mala consuetudo, quae est in quibusdam partibus Viromandiae amoveatur, qua quis quadrigam suam, quando versatur, non audet levare, nisi de assensu domini, cujus est fundus ipsius terrae; et si aliter levet, solvet sexaginta solidos ipsi domino. Hinc

Versata Ligna, Quae ventorum vi eversa sunt. Charta ann. 1308. in Reg. 44. Chartoph. reg. ch. 146: Donamus...... liberum usagium ad omnia ligna, videlicet arescentia seu sicca,.... Versata et voluta, etc.