Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VESTIS

VESTIS, Aulaeum, et maxime sic appellantur ea quae sacrarum aedium parietibus appenduntur: vel panni sacri, et qui altari, aut circa altare, aptantur. Gregorius II. PP. in Epist. 2. ad Leonem Isaurum: Cum sanctas Ecclesias fimbriatis Vestibus convestitas et variegatas invenisses, eas ornatu privasti atque vastasti. Anastasius in Benedicto III. PP. pag. 205: Apostolorum Principi populique janitori obtulit mirae pulchritudinis Vestem unam aureo textam opere, decoreque fulgentem, almificam annuntiationis habentem Historiam, et Hypapanti, qualiter ipse unigenitus Dei filius templum ingressus doctorum in medio residebat. Vide pag. 128. 129. et alibi passim. Guilelmus Biblioth. in Stephano VI: Plurimae sacratissimorum altarium aureae Vestes, cum reliquis pretiosis ornamentis non defuerunt. Ibidem: Vestem sericam super altare unum. Frodoardus de Summis Pontific.: Veste Petri gemmis auroque gravi induit aram. Sugerius de Consecrat. Eccles. S. Dion.: Cum ipsius parietibus et columnis et arcubus auro tectas Vestes margaritarum varietatibus multipliciter exornatas suspendi fecisset. Adde Joannem VIII. PP. Epist. 84.

Vestimentum, Eadem notione. Testamentum Widradi Abbatis Flaviniac. ann. 1. Theodorici Regis: Vel reliquas fabricaturas, seu ministeria Ecclesiae vel strumenta chartarum, libros vel Vestimenta Ecclesiae, vel omne praesidium quod vivens possidere videor, etc. Vasa et vestimenta Ecclesiae, apud Herardum Turonensem in Capitulis cap. 20. Ἔνδυμα, in Vita S. Nili junioris pag. 123: Ἄφες με ἀμφιάσαι τὸ θυσιαστήριον ἐνδύμασι πολυτίμοις. Ἱεραὶ ἐνδύται in Epistola Synodica Joan. Damasceni ad Theophilum Imp. pag 141. et in septima Synodo act. 7. apud B. Dorotheum in Praefat. Doctr. et Anonymum in Romano Lacapeno num. 44. Vide Honorium Augustod. lib. 1. cap. 167. 171. et Descriptionem nostram aedis Sophianae.

Vestement, eodem sensu, in Lit. ann. 1402. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 514.

Vestire, Aulaeis ornare. Liber Sacramentorum Gregorii M. pag. 156. edit. Menardi: Post haec Vestiatur altare, cum Antiphona: In velamento alarum tuarum, etc.

Vestir, eodem sensu, in Compendio hist. Gall. tom. 10. Collect. Histor. Franc. pag. 279: Icist Robers roi de France Vesti le cors de monseignor saint Savyniens d'or et d'argent.

De Vestibus et familia alicujus, apud Continuatorem Chronici Nangiac. ann. 1314. Vide Roba.

Vestis Alata, Vestium ornatus instar alarum. Stat. synod. Tornac. ann. 1481. pag. 99: Inhibemus.... presbyteris, beneficiatis ac officiatis et religiosis nostrae dioecesis ne Vestes nimium breves, aut in spatulis alatas...... portare praesumant. Vide Capae alatae.

Vestis Apostolica, Scapulare monasticum. Vide supra Scapulare.

Vestis Bellica, id est, lorica, in Lege Anglior. tit. 6. § 5.

Vestis Cordata, Certa ratione torta. Conc. Terracon. ann. 1282. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 279: Statuimus quod clerici omnes provinciae Terraconensis, sive sint in sacris, sive in minoribus Ordinibus constituti, non portent nec induant camisias, tunicas, vel alias Vestes cordatas. Vide Cordatae Tunicae et Cordellatus.

Vestes Feritae, f. Ex pellibus ferarum. Donaverunt Vestes feritas quas habebant, in Chron. Mutin. Johan. de Bazano apud Murator. tom. 15. col. 608.

Vestes Innocentiae, Quibus baptisati induuntur. Statuta Eccl. Nannet. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 954: Item, cum in quibusdam parrochiis albae Vestes innocentiae baptismalis, sacro chrismate delinitae, non sine periculo sortilegii, aut avaritiae vitio a parvulorum matribus, soleant retineri, etc.

Vestis Inordinata, Vetita, quae non decet, in Statutis Eccl. Aurel. apud eumd. Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 1283: Ne habeant (Sacerdotes) cappas alatas et Vestes inordinatas, maxime houcias, etc.

Vestis Lingia. Vide supra Lingius.

Vestis Nuptialis, Superpellicium, Vestis linea, manicata. Charta ann. 1238. ex Chartul. S. Petri Insul. sign. Decanus fol. 115. v°: Ordinamus, ut quemadmodum praepositus Brugensis in ecclesia Insulensi,... in qua ecclesia ipse debebit semper sicut canonicus cum Veste nuptiali ire temporibus institutis, quocienscumque ad ecclesiam ipsam accedet. Occurrit rursum in Ch. ejusd. ann. in Suppl. ad Miraeum pag. 102. col. 1. Stat. ann. 1247. in Lib. nig. 2. S. Vulfr. Abbavil. fol. 25. r°: Jurabunt (capellani) quod a prima pulsata usque ad meridiem, et a Nona pulsata usque ad completorium, ecclesiam nostram, nisi in Veste nuptiali, non intrabunt. Stat. synod. Tornac. ann. 1366. pag. 24: Capellani ecclesiarum habentes capellanias in ecclesiis curatis, non incedant, dum divina celebrant, nisi in Habitu nuptiali, scilicet cum superpellicio.

Vestis Pectoralis, Qua pectus praesertim tegitur. Lit. remiss. ann. 1354. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 301: Quidam ex ipsis dictum baillivum per Vestes pectorales maliciose ceperunt, pulsando et hurtando eumdem viliter ac turpiter huc et illuc.

Vestis Sanctae Mariae, Velum Sanctimonialium, vel virginum Deo sacratarum, in Lege Longob. lib. 2. tit. 37. § 1. 2. Liutpr. 30. (5, 1.) 75. (6, 22.) Adde editionem Heroldi pag. 218. Concilium Calchutense ann. 787. cap. 16: Virginem namque quae se Deo voverit, et ad instar sanctae Mariae Vestem induerit, Sponsam Christi vocitare non dubitamus.

Vestes Partitae. Vide, Partitae.

Vestes Perfectionis, perperam pro Praefectionis, vel Praefecturae, Ornamenta Praefecti Urbis. Caeremon. Rom. MS. fol. 35: Ordo servandus in benedictione et investitura novi almae Urbis Praefecti a Sixto IV. institutus. Inprimis praeparentur hora competenti Vestes perfectionis, videlicet cum cella (l. tunicella) sericea ornata fimbrii (l. fimbriis) auratis et mantum et auro (l. aureo) limbo circumtextum. Haec ex edito emendantur.

Vestis Plena, Ex panno unius coloris. Lit. remiss. ejusd. ann. ex eod. Reg. ch. 333: Quamdam tunicam plena Veste, minime radiatam aut partitam..... induerat.

Vestis Rubra, βάδδι, in Gloss. Lat. Gr.

Vestis Scissa, Certa ratione et curiose incisa. Stat. eccl. S. Laur. Rom.: Praelati ecclesiarum manicas ad cubitum pendentes et longas cum magna et sumtuosa superfluitate, Vestes etiam scissas retro et in lateribus, cum foderaturis ultra oram excedentibus etiam in fissuris deferunt.

Vestes Scholasticorum talares cum caputiis, ex Conc. Lugdun. ann. 1449. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 380.

Ad Medium Vestem Vestire, i. e. ad medietatem fructuum colere. Locus est in Vestire 2. Vide Complantare, et Medium.