Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VETO

VETO, (VETARE) Negare, vel potius Affirmare, contendere falsum esse quod objicitur. Lex Longob. lib. 1. tit. 4. Liutpr. 71. (6, 18.): Et si ipse, de quo dicitur, quod ista mala consiliatus fuerit, Vetare voluerit, quod consilium non dedisset, etc. Leg. Liuthprandi Regis tit. 16. § 7. 21. (4, 3.): Et si Dominus Vetaverit, quod per ipsius consilium factum non fuisset, purificet se ad legem Dei. Veer, eadem notione, in Charta ann. 1296. ex Chartul. 23. Corb.: Ils en prendront congié as devantdits Religieux, lequel congié ne porra estre Veez. Vide mox Vetatum.

Chron. S. Dion. tom. 5. Collect. Histor. Franc. pag. 242: Constantins li empereres de Constantinoble, qui moult avoit grant mautalent vers le roi Challemaine, pour ce que il li avoit sa fille Vée. Eginhardus ibid. pag. 209: Propter negatam sibi regis filiam iratus.