Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VIA

VIA, nude, Iter, nostris Voie. Vée, in Charta ann. 1297. tom. 1. Chartul. S. Vandreg. pag. 137: Une Vée soffisante que Guillaume Bouleuc et ses heritiers étoient tenus trouver par son lieu là où il li seroit mains damajant à moy et à Maheut ma fame,.... et à ceux qui de par nous entendroient à aller et à venir toutefois au dit pré. Vie, apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 1490: Depuis une Vie qui amoegne jusqu'à la Tour neufve. Vie, in Charta admort. ann. 1412. ex Reg. 166. Chartoph. reg. ch. 272: Un petit ort, qui souloit estre chauchiere,...... une petite Vie entremi..... La Vie publique, etc. Consuetudo Claromontensis art. 226. et seq. quinque species viarum constituit, Semitam, quam Sente, appellat, latam 4. pedes, Carreriam, (Carriere) latam 8. pedes: Viam, voye, latam 16. ped. Cheminum latum 32. ped. et Viam regiam, Chemin Royal, latam ped. 64. Consuetudo Bononiensis art. 156. et seq. varias viarum species recenset, ac primum Regiam, vulgo Chemin Royal, et grand chemin, quae habere debet in latitudine 60. pedes: Viam Vicecomitalem, Chemin Viscontier, latam 30. Viam Castellaneam, Chemin Chastellain, latam 20. Viam foraneam, Chemain forain, latam 15. Semitam, sente, latam 5. etc. Vide Consuetudines Andegav. art. 60. et Cenoman. art. 69. Vide Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 104.

Via AEqualis. Lex Bajwar. tit. 9. § 13: Si quis viam publicam, ubi Dux egreditur, vel Viam aequalem alicujus clauserit contra Legem, etc. Ubi Capitula Caroli M. lib. 5. cap. 201. 353.: Si quis viam publicam aut lithostratum, vel Viam communem alicui clauserit contra legem, etc. Ita aequalis, est communis.

Via Alta, Generalis, Eadem quae, Publica, Regia infra. Inquesta ann. 1255. apud Kennett. in Antiq. Ambrosd. pag. 250: Item alta Via et generalis inter Brehull et Pidinton maneria dom. Regis omnino esset astopata.

Viam Antestare. Vide Antestare et Obstare.

Via Aurelia, Sub Aurelio Imperatore exstructa, memoratur in Charta ann. 27. Conradi Reg. ex Tabul. S. Victoris Massil.

Via Bicallis, Bifida. Vide supra, Bicallis.

Viam Carnis Ingredi, Mori: modus loquendi Scriptoribus Sacris et Ecclesiasticis familiaris. Barthol. Scribae Annal. Genuens. ad ann. 1225. apud Murator. tom. 6. col. 440: Dominus Brancaleo Potestas miles formosus et sapiens in castro Gavii (proh dolor) Viam carnis ingressus est universae.

Via Carealis, Carrabilis, Qua carrum vehi potest. Vide supra Carealis et Carrabilis.

Via Carraria, Qua carrum vehi potest. Ceremoniale Ambrosianum Mediolanense: Dextrat et ducit eum per fraenum per mediam Viam carrariam usque ad Ecclesiam S. Ambrosii. Vide Carreria 1.

Via Carrariccia, Eadem notione, in Charta ann. 935. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. aevi col. 1053. Vide Via carraria.

Via Communis, Publica. Charta Odonis Abb. S. Dionysii ann. 1244. ex Bibl. Reg.: De quibus hominibus et hostisiis eorum habebit idem Johannes justiciam et Viam communem cum dicto Reginaldo communiter.

Via, vel Semita Convicinalis, vel pastoralis, in Lege Bajwar. tit. 9. cap. 14: De Via convicinali vel pastorali, qui eam alicui contra legem clauserit. § 15: Semita convicinalis. Via vicinalis, apud Siculum Flaccum, Aggenum, Ulpianum L. 2. § Viarum, D. Ne quid in locis publ. etc. (lib. 43. tit. 8. fr. 2. § 22.) Adde Capitul. Pipini Regis ann. 744. cap. 38. Vicinale iter, in Charta ann. 1052. inter Instrum. tom. 3. Gall. Christ. novae edit. col. 198: Vadit per verticem ripae dictae Issolae itinere Vicinali in medio, etc. Chemin voisinal, via 8. ped. lata, in Consuet. Turon. art. 59. et Bayonensi tit. 19. art. 1: Chemin de traverse, nostris. Vias vicinales inter publicas vias ponit idem Ulpianus, ita tamen ut a Militaribus differant, quae exitum habent ad mare, aut in urbem, aut in flumina publica, aut ad aliam viam Militarem; cum Vicinales, aut exitum habeant in vias Militares, aut sine ullo exitu intermoriantur, in L. 3. D. de Locis et itiner. publ. (43, 7.) Glossae Basilic.: Βιϰαναλία, ὁδὸς ἡ εἰς ϰώμην ἄγουσα. Ubi legendum ϐιϰιναλία, nisi malimus βία ϰαναλία, ut emendabamus in voce, Canalis. Tabularium Ecclesiae Viennensis fol. 26: In fronte terra Kandors, in superiori namque fronte Via vicinabile, et habet in uno latere perticas agripedales 74. pedes 10. etc.

Via Cursabilis, Eodem intellectu. Vide supra, Cursabilis.

Vias Quatuor Dare solitum in manumissionibus: potissimum quippe libertatis effectus est potestas eundi quo volumus. Leges Rotharis apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 34. col. 1: Item qui fulfreal fecerit, et quatuor Vias ei non dederit, etc. Vide in Manumissio.

Via Dei, Expeditio vel peregrinatio Hierosolymitana: Via Hierosolymitana, apud Fulconem tom. 4. Hist. Fr. Guibertus lib. 2. Hist. Hierosol.: Terminato itaque Concilio, quod Claromonti habitum, circa B. Martini octavas, Novembri mense consederat, magnus per universas Franciae partes rumor emanat, de proponenda Via Dei, (sic enim antonomastice vocabatur) contiguos sibi ac familiares quoque sollicitat. Chronicon Mauriniacense pag. 372: Cum Hierosolymis ire disponeret, in Capitulo nostro de Gummarvilla donum fecit, ut si in Via Dei, quod accidit, moreretur, etc.

Viae Ferratae, Itinera a Romanis in provinciis exstructa et confecta, ita a posteris appellata propter eorum duritiem, vel quod ex silicibus subnigris compacta, ferri colorem referant, ut ait Bergerius lib. 1. de Itinerib. Roman. cap. 25. n. 2. Ugutio: Agger dicitur media stratae eminentia, ex alternatis lapidibus strata, ab aggere et alternatione lapidum dicta, quam historici Viam militarem et Ferratam dicunt. Cheminum ferratum, in Charta ann. 1227. in Tabulario Ecclesiae Meldensis fol. 32: A monte Dolio, usque ad Cheminum ferratum, quod vadit de Meldis ad Pontmorte. Ita Poëtae nostrates passim. MS: A l'hostel va tout le ferré Chemin. : Puis acoillent lor erre tot le Chemin ferré. Robertus de Condato, MS: J'entrai en un Chemin ferrés., MS: Si s'en tornerent le grant Chemin ferré., MS: Vers Augiers vont tout le Chemin ferré., MS.: Il regarda tot le ferré Chemin, Et vit la route parmi les prés venir. Chronicon Bertrandi Guesclini MS: Et Dam Ferrant s'en va le Chemin grant ferré. Alibi: A la voie se mist par les Chemins ferrez. Robertus de Bourron in Merlino MS: Et chevauchent tout le Chemin ferré, tant que li jours lour faut. Scitum autem ejusmodi itinera, Chemins de Brunehaut, a nostris etiamnum appellari, de qua nomenclatura multa multi commentantur, ut observat loco citato Bergerius, ut et Wendelinus in Natali solo Legum Salicarum cap. 7. qui novam opinionem de ea promit. Ait enim, Bavaci in Nerviis etiamnum exstare columnam Milliarem, a qua viae Militares octo in omnem quaqua versum Galliam ac Germaniam; quarum prima et longissima Coloniam Agrippinam tendit, hodieque vocatur La haute chaussée, et quoniam medio ferme itinere inter Bagacum et Tongros vicum stringit Brunaltum, nomen inde retinuit, La Chaussée de Brunaut, quod ipsum aliis quoque viis factum est commune. Vide praeterea AEgidium Bucherium in Belgico Romano lib. 1. cap. 12. Guerard. Prolegom. Chartul. S. Petri Carnot. § 8.

Via Foranea, Nostris Rue foraine, Quae devia est et non frequentata. Vide supra Foraneus 4.

Viarum Publicarum Fractura. Vide Michaëlem del Molino in Repertorio Fororum Aragon. pag. 161. col. 4.

Via S. Jacobi. Ugutio: Galaxias, lacteus circulus, quod vulgo dicitur, Via S. Jacobi.

Via Julii Caesaris. Radevicus lib. 3. de Gestis Friderici cap. 25: Per Viam Julii Caesaris, quae modo Mons Jovis vocatur, etc. Vide Simlerum de Alpibus.

Via Lacina. Vide Lacina.

Via Levata, Agger, nostris Levée. Ogerii Panis Annal. Genuens. ad ann. 1211. apud Murator. tom. 6. col. 402: Et ut strata securior iret, fecit fieri Potestas Viam levatam a Gavi usque cremiam Montis-cucelli. Vide Levata 3.

Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5189. fol. 22. r°: Domus fortis apud Marat, sita super stanno inter duas magnas Vias levatas.

Via Lieva, Eadem acceptione. Vide supra Lievus.

Via Militaris, Quae Publica dici poterit, et ducit ad mare et ad portus, et quandoque ad mercata, inquit Bracton. lib. 4. tract. 1. cap. 16. § 7. Fleta lib. 4. cap. 6. § 3. Vide JC.

Via Molarum, f. Pensitatio pro frumenti molitura, Gall. Mouture, droit de moulage. Vide Molta 2. Charta ann. 1185. apud Cencium inter Census Eccl. Rom.: Confirmamus omnes res et possessiones, videlicet domos..... molendinum et Viam molarum, cum arboribus fructiferis et infructiferis.

Via Molendinensis, Quae ad molendinum ducit. Vide supra Molendinensis.

Via Munita, lapidibus, nempe: nostris Chaussée. Testamentum S. Caesarii Arelatensis: Campum in Trisinitio super Viam munitam. Vide Via Publica.

Viam Obstare, contradicere. Vide Obstare.

Via Originalis, Quae ab antiquo seu origine existit. Charta ann. 1225. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 67: Concedo eis ut ibi faciant fossatum, quantum ad me pertinet, salvis originalibus Viis.

Via Pastoralis vel convicinalis, in Lege Bajwar. tit. 9. cap. 14. et in Capit. Caroli M. lib. 5. cap. 202. 354.

Via Peageau. Charta ann. 1190. apud Chopinum lib. 3. de Sacra Polit. tit. 7. § 5: Latrones in terra Archiepiscopi (Turonensis) capti apud Caynonem...... sunt Archiepiscopi, nisi capti fuerint in Via Peageau. In Consuetudine Andegavensi art. 60. et Cenomanensi art. 69: Le grand Chemin Peageau doit contenir 14. pieds de large pour le moins. Vocis notionem produnt Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 80: Unaquaeque Civitas tot magistras Vias, quot magistras portas habet ad teloneum et consuetudines insignitas. Hinc idem-videtur quod

Via Pedagiaria, In qua pedagium exigitur. Vide in Pedagium. Chemin paaigeré, in Charta Roberti de Veteriponte ann. 1330. ex Chartul. S. Jo. in Valle: Nous confessons que touz les chemins et frous des villes du Breuil, de Fleur-fontaines, du Coudreau appartiennent audit prieur et prieuré o toute justice, sauf à nous retenu et reservé les chemins qui sont nomez les Chemins reaus, voierez et Paaigerez.

Via Ad Pedes, Qua pedes vadit, Gall. Chemin de pied. Inquesta ann. 1496. in tractu Dombarum: Via ad pedes seu talon est communis et publica omnibus per eam meare et transire volentibus.

Via Plenaria, Nostris Chemin plénier, Publica, militaris. Guill. Guiart. la Branche aux royaux lignages: Parmi les grans chemins Pléniers Rissi pour aler en cele erre Le comte de Blois de sa terre.

Via Publica, Regia, Militaris, in Lege Burgund. tit. 27. § 3. Lex Bajwar. tit. 9. § 13: Si quis Viam publicam, ubi Dux egreditur, vel viam aequalem alicujus clauserit contra Legem, etc. Occurrit etiam apud JC. Siculus Flaccus: Sunt Viae publicae regales, quae publice muniuntur, et auctorum nomina obtinent. Charta Adalberonis I. Episcopi Metensis apud Mauricium pag. 308: In publica Via, quae dicitur Regia.

Viae Publicae Transitus, seu cognitio vel justitia de delictis, quae in viis publicis perpetrantur, apud Hugonem Flaviniac. in Chronico pag. 132. Vide Bannum viae Regiae.

Via Quadrigalis, Per quam quadrigae vadunt, in Tabulario Leprosariae Pontis Audomari. Vide, Carreria.

Via Regia, Regalis. Leges Henrici I. Reg. Angl. cap. 80. de Via Regia: Tanta vero debet esse, ut inibi duo carri sibi possint obviari, et bubulci de longo stumbli sui possint assimulare, et 16. milites equitare possint armati de latere, et Via regia dicitur, quae semper aperta est, quam nemo conclaudere potest, cum minis suis, quae ducit in civitatem vel burgum, vel portum Regium. Will. Brito lib. 5. Philippid. pag. 153: Nos Via regalis Gisortum ducat oportet. De ejus latitudine, vide Statuta Davidis II. Regis Scotiae cap. 26. n. 4. Bractonum lib. 4. tract. 1. cap. 16. § 7. Fletam lib. 1. cap. 24. § 8. Consuetudines Claromont. art. 130. Ambian. art. 185. Bononiensem art. 157. Turon. art. 59. 84. Lodunensem cap. 5. art. 1. Normann. art. 623. Solensem tit. 36. art. 2. Santaudomarens. art. 17. Placitum apud Pinendenum inter Lanfrancum Archiepiscopum et Odonem Bajocensem Episcopum, apud Seldenum ad Eadmerum pag. 199: Demonstratum fuit, quod Rex Anglorum nullas Consuetudines habet in omnibus terris Cantuariensis Ecclesiae, nisi solummodo tres.... Una, si quis homo Archiepiscopi effodit illam Regalem Viam, quae vadit de civitate in civitatem. Altera, si quis arborem incidit juxta Regalem Viam, et eam super ipsam viam dejecerit, etc. Adde pag. 200. Vide Haltaus. Gloss. Germ. voce Koenigsstrasse, col. 1115.

Via Sanctorum, Peregrinatio Hierosolymitana: Sanctum iter, apud Guillelmum de Baldenzel in Hodoeporico ad Terram Sanctam pag. 120. Charta Communiae Noviomensis ann. 1181: Qui in Via Sanctorum fuerint, viduae, et quae filios non habent adultos et arma ferentes, et puellae sine Advocato, nullas debent consuetudines. Summula Raimundi Ordin. Praedicat.: Si raptor fueris, aut usurarius, aut fur, His, si consilium dederis, vel opem, scio quod non Te Via Sanctorum, nec Crux, nec Passio Christi Absolvat, quin sint haec omnia reddita, reddi Si poterint. Vide Via Dei.

Via Semitata, Semitis trajecta. Charta ann. 1257. in Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5188. fol. 233. v°: Unum jornale in fovea Diaboli et in Via semitata de dicto Prailleio.

Via Sepulchri, Expeditio vel peregrinatio Hierosolymitana. Charta Juelli dom. de Meduana ex Tabul. Major. monast.: Eo tempore quo rex Francorum et rex Anglorum ob succursum terrae Jerosolymitanae cruces acceperunt, ego quoque caelesti pulsatus desiderio, Viam sepulchri aggredi deliberavi.

Via Spiritus Sancti. Vide Inspiratio.

Via Triumphalis, Quae ducit ad civitatem, in Charta Fulconis Comit. Andeg. ann. 1033. pro Monast. S. Nicolai Andegav.

Via Viaria, Trita, Gall. Chemin passant. Charta ann. 1213. apud Stephanot. in Antiq. Aurel. Bened. MSS. pag. 286: Qui (hospites) manent apud pratella, sicut Via viaria et metae dividunt et demonstrant. Chemin voieré, in Charta ann. 1330. Vide locum supra in Via Pedagiaria.

Via Vicinalis, Quae est in vicis vel in vicos ducit, ut interpretantur docti Editores ad Acta S. Alex. tom. 6. Sept. pag. 232. col. 2: Ego vero simul cum quibus eram, pauperum more secus Viam vicinalem sedentes, exspectabamus in loco, quo mihi praecepit angelus Domini. Alia notione, vide in Via convicinalis.

Via Ultramarina, ut supra Via Sanctorum, Gall. Voyage d'outremer. Inventar. Chartar. ann. 1482. sub Ludovico XI. fol. 13. v°: Littera consensus dom. Ludovici Regis praestiti per eum super redemptione Viae ultramarinae quam per juramentum tenebatur facere Ingerranus de Coussiaco ratione delicti et forefacti per eum commissi et per dictum Regem translati et transmutati in dictam Viam ultramarinam... anno 1261.

Voie d'Oultremeire, in Charta ann. 1424. tom. 2. Hist. Leod. pag. 446. Sed et quaelibet peregrinatio a nostris Voie nuncupata. Voie de Rochemadou, in Ch. ann. 1355. ibid. pag. 422. Lit. remiss. ann. 1368. in Reg. 100. Chartoph. reg. ch. 535: Lequel Michault fu condampné par la loy de Tournay en une amende de lx. livres et à faire une Voie à S. Jaques en Galice.

Viarum et itinerum exstructiones ac reparationes inter publica onera recensentur, a quibus nemo, cujuscumque dignitatis esset, immunis erat, ut est in tit. de Itinere muniendo in Cod. Th. et in leg. 4. Cod. de Privileg. domus augustae. Ὁδοῦ ϰατάστασις dicitur Leoni Imp. in Tacticis cap. 20. § 71. Purgatio seu stramentum, vel impletio coenosorum itinerum, Monacho Sangallensi lib. 1. de Carolo M. cap. 32. quo spectant, quae habet Cogitosus, in S. Brigida pagin. 637: Cum Regis illius patriae per plebes et provincias, quae sub ejus erant ditione, praeceptum invalesceret, ut de omnibus ejus regionibus et provinciis convenirent populi omnes, atque aedificarent viam latam et firmam ramis arborum, petris in fundamento positis, et munitionibus quibusdam firmissimis in gronna profunda et pene intransmeabili, et in locis humentibus, atque in paludibus, in quibus grandis currebat fluvius; quae constructa quadrigas et equites, et currus, et plaustrorum rotas, et impetum populorum, atque incursum undique hostium sustentare posset. Convenientibus autem undique populis per cognationes et familias diviserunt Viam illam, quam aedificare debuerant in partes proprias, ut unaquaeque cognatio et familia suam sibi creditam construxisset partem, etc. Vide Pons.