Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VICES

VICES,² dicitur de animalibus, quae matrem sequuntur. Charta Beatr. comit. Bigorrit. pro monast. de Scala Dei ann. 1160. in Reg. 148. Chartoph. reg. ch. 51: Donavi pastum de aestivis.... centum vaccis cum Vicibus suis. Vide supra Sequela 7.

Vices Gallice, pro Fonction, employ, charge, a Lat. Vices, in Vitis SS. MSS. ex Cod. 28. S. Vict. Paris. fol. 35. r°. col. 1. ubi de S. Vinc.: Li évesques commist ses Vices à S. Vincenz; car il avoit la lengue plus empechié.