Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VICUS

VICUS, Vici, Papiae, Castella et pagi sunt, qui nulla dignitate civitatis honorantur; sed vulgari hominum coetu incoluntur, et pro parvitate sui civitatibus attribuuntur. Infra: Vicus, castrum sine munitione murorum. Ex Isid. Orig. lib. 15. cap. 2. Scriptoribus ante annos 1200. idem quod villa, ut observat Valesius Notit. Gall. pag. 283.

Vicus Canonicus, Qui ad Canonicos pertinet, in Actis Episc. Cenoman. apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 259. Vicus publicus et Canonicus, ibid.

Vicus Episcopalis, ibid. pag. 305.

Vicus Publicus, Qui fisci est, qui non est in beneficium datus. Capitulare 6. ann. 806. cap. 21. et Append. 1. Capitul. cap. 62: Ut festivitates praeclarae non nisi in civitatibus aut Vicis publicis teneantur. Concilium Ravennense ann. 904. cap. 11. de Comitibus: In publicis Vicis domos constituant, in quibus placitum teneant, et secundum antiquam consuetudinem hospitentur. Quo nomine appellantur Compendium, apud Bedam lib. 3. Hist. cap. 28. et Leodium in Annalib. Francor. Loisellianis et Metensib. ann. 769. Aigradus Monachus in Vita S. Ansberti Archiep. Rotomagensis n. 25: Census autem, qui de Vicis publicis Canonico ordine ad partem Pontificis persolvi consueverant, gratuita benignitate in restaurationibus Ecclesiarum benignissime Presbyteris indulsit earumdem Dei aedium. Tabularium Persiense cap. 30. apud Perardum: Cum resideret Dominus Ado Praesul apud Matisconum in propria Synodo, venerunt ante praesentiam ipsius duo Monachi Leotaldus videlicet et Girboldus, viva voce proclamantes, quod non deberent Episcopalem receptionem facere apud sanctum Marcellinum, quae Cappella est, non Vicus publicus: exenia vero et servitium se dare debere aliis in locis dixerunt, etc. Vide Vitam Aldrici Episc. Cenoman. pag. 30. 31. Acta Episcoporum ejusdem urbis pag. 242. 243.