Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VIGILANTIA

VIGILANTIA, pro Vigiliis, seu Matutinis, Horis Canonicis ita dictis. Charta Willae Comitissae Bonifacii Marchionis filiae sub anno 995. apud Ughellum tom. 3. Italiae sacrae pag. 48: Sic esse instituo, ut omni tempore diu noctuque orationes seu Missarum solennia, ac nocturna Vigilantia in ipsa Domini Ecclesia monasterii facere seu canere debeant, secundum regulam S. Benedicti, etc. Alia Ottonis III. Imper. ibid. pag. 51: In Psalmis, hymnis, seu Missis, et orationibus, et nocturnis Vigilantiis, etc.