Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VIGILO

VIGILO, (VIGILARE) Excubias agere, Custodire. Conc. Legion. ann. 1012. inter Hisp. tom. 3. pag. 192: Et in tempore belli et guerrae veniant ad Legionem Vigilare illos muros civitatis. Vide in Vigiliae.

Charta ann. 1376. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 68. art. 2: Quod teneantur et debeant excubiare, defendere, custodire et Vigilare murum et fortalicium dicti castri. Vide in Vigiliae.

Vigilare Se, Cavere sibi, Gall. Prendre garde à soi, in eod. Conc. can. 24. pag. 191: Si quis homicidium fecerit, .... et usque ad novem dies captus non fuerit, veniat securus ad domum suam et Vigilet se de suis inimicis.

Vigilare AEgrotum, Assidere totam noctem aegroto sollicitando, Gall. Veiller un malade. Menoti Serm. fol. 176: Videns domina quod quotidie infirmitas augebatur, nec medici dabant ei bonum responsum, misit ad conventum nostrum, ut mitterentur duo fratres ad Vigilandum eum (maritum suum) de nocte.