Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VILLA

VILLA, Civitas, Gallis Ville. Ita usurpasse videtur Rutilius Numatianus in Itiner. dum oppida a civitatibus distinguit, et ortas civitates ex oppidis indicat: Nunc villae ingentes, oppida parva prius. Ubi villa sensu Latino usurpatum pro vicus, Gall. Village. Loquitur Rutil. (locus est lib. 1. vers. 223.) de Pyrgis et Alsio, olim oppidis Etruriae nunc excisis. Lambertus Schafnaburg. ann. 1073. de urbe Hartesburg. De Goslaria. Apud Pertz. tom. 5. Script. pag. 205. Conf. pag. 179. lin. 14.: Et quia Villam viris fortibus, vallis et seris undique munitam incursare haud satis tutum putabatur, etc. Juramentum Universit. Paris. ann. 1251. tom. 7. Spicil. Acher. pag. 226: Promiserunt quod juramenta.... a magistris et scholaribus facerent renovari et jurari quod servarent pacem Villae bona fide pro posse suo. Villa nostra Parisius, in Litteris Caroli VI. Reg. Franc. ann. 1386. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 225. Occurrit rursum ibid. pag. 171. col. 1. 173. col. 2. et 175. col. 1. Adde eumd. Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. in Gloss. et Murator. tom. 12. col. 662. Will. Brito lib. 2. Philipp.: Hinc obstat Comiti, ne vires transferat ultra, Tam bona ne pereat sub eodem Villa furore. Et Nicolaus de Braia in Ludovico VIII. de Rupella: Ingreditur Villam, victori supplicat hostis. De Avinione: Quos villae statuit custodes Rex Ludovicus.

Villas hodie, non quomodo Latini praedia rustica; sed complurium in agris mansionum vel aedium collectionem appellamus. Jo. de Janua: Villa, dicitur a vallis, quasi vallata, eo quod vallata sit solum vallatione vallorum, et non munitione murorum. Inde Villanus. Glossae Basil.: Αἱ δὲ οἰϰοδομαὶ ἐν μὲν τῇ πόλει οἰϰεῖαι λέγονται, ἐν δὲ τοῖς χωρίοις, Βίλαι. Vita S. Gregorii primi Episc. Aniciensis: In quodam vico,.... quem situm juxta fluvium Bornae vulgaris lingua Villam nuncupavit, eo quod polleret quondam frequentia pagensium, ac pluribus tuguriis. Charta ann. 1264. inter Instr. tom. 2. Gall. Christ. novae edit. col. 436: Arbitrabuntur fore necessarium ad construendam et faciendam bastidam seu Villam, et ad plateas et carreyrias dictae bastidae seu Villae capacem convenienter praedicti abbas et conventus se devestiverunt.

Charta ann. 1308. in Reg. 40. Chartoph. reg. ch. 57: In Villa seu manso de Sauvac, continente quindecim focos paleos seu palea coopertos.

Liber inscriptus Cartaria, scriptus tempore Ricardi II. Regis Angl. villas dividit in murales et rurales: ac rurales quidem ait, continere campum, pratum et boscum. Sic passim in Chartis, terra arabilis, prata, pascua, bosci, dicuntur jacere in villa de, etc. Jo. Fortescutus de Laude Legum Angliae cap. 24: Hundreda dividuntur per villas, sub quarum appellatione continentur et burgi atque civitates. Villarum etenim metae, non muris, aedificiis, aut stratis terminantur; sed agrorum ambitibus, territoriis magnis, hamiletis quibusdam, et multis aliis, sicut aquarum, boscorum, et vastorum terminis, quae jam non expedit nominibus designare, quia vix in Anglia est locus aliquis, qui non infra villarum ambitus contineatur, licet privilegiati loci quidam infra villas de iisdem villis pars esse non censentur. Bracton. lib. 4. tract. 1. cap. 31. § 1: Sciendum, quod de jure gentium agris sunt termini positi, aedificia sunt collata sive vicinata, et ex qua collatione fiunt civitates et villae, et ex pluribus aedificiis collatis et vicinatis, et non ex uno aedificio constructo, ut si quis in agro unicum faciat aedificium, non erit ibi villa; sed cum ex processu temporis coeperint coadunari et vicinari plura aedificia, incipit esse Villa, etc. Et lib. 5. tract. 5. cap. 28. § 1: Villa est ex pluribus mansionibus vicinata, et collata ex pluribus vicinis. Quo loco pro collata, Fleta lib. 6. cap. 51. § 2. habet Villata. Vide Villeta.

Villa Arresti, in qua mercatoribus foraneis licet bona personasve debitorum suorum arrestare seu manum apponere. Vide supra in Arrestum 1.

Villae Capitaneae, Majores, in Capitulari de Villis cap. 19.

Villa ad Clocherium, Paroecia, Gall. Parroisse. Catal. MS. episc. Carnot. ann. circ. 400: Pro parte capituli, extra partem episcopi et comitis, sunt in diocesi Carnotensi septuaginta duae Villae ad clocherium, videlicet quod in qualibet villa est ecclesia parrochialis.

Villae Dominicales, Dominicatae, et Indominicatae, proprie Regum vel dominorum. Villae dominicatae, quibus opponuntur Villae vassallorum, in Annalib. Francor. Bertinianis ann. 870. Edictum Pistense cap. 5. 8: Villae nostrae indominicatae, etc. Charta Divisionis Imperii Ludovici Pii, edita a Steph. Baluzio, cap. 2: Et insuper duas Villas dominicales ad suum servitium, etc. Poëta Saxonicus in Carolo M. ann. 785: ......... Properarunt protinus ambo Ad Regem, jam tum fuerat qui forte reversus Ad Villam propriam, quae dicitur Attiniacus. Ubi propriam, idem valet, quod Dominicam. Vide Dominicum 3.

Villae Fiscales, Quae ad fiscum pertinent, apud Gregorium Turon. lib. 6. cap. 32. Marculfum lib. 2. form. 52. Flodoardum lib. 1. Hist. Remensis cap. 20. etc. Villae regalis fisci, apud Lambert. Schafnaburg. ann. 1070. Pertz. Scriptor. tom. 5. pag. 178. lin. 26.

Villae Forenses, Rurales, quae a civitatibus distinguuntur. Charta Rudolphi I. Imper. ann. 1277. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 261: Ad haec statuimus auctoritate qua fungimur, confirmantes.... homines ipsorum proprietatis vel in praediis eorum modo quolibet positos, qui ad civitates vel Villas forenses, quae erectae per omnem ipsam terram fuerint et libertati dediti, etc.

Villa Franca, Libera, immunis a certis praestationibus et oneribus. Charta Guillelmi de Bellovidere ann. 1256. tom. 1. Hist. Dalph. edit. Paris. pag. 67: Volentes facere Villam francam pro nobis nostrisque successoribus...... concedimus plenariam libertatem quam habent et habere debent habitantes alias Villas francas,.... scilicet quod infra metas inferius declaratas capi vel detineri personae, vel bona ipsorum a D. de Bellovidere vel quavis alia persona non possint, nisi tale eos crimen commisisse constiterit propter quod ...... videlicet furtum, homicidium, adulterium, falsa mensura, etc.

Villa Ingenua, Eadem notione, in Conc. Legion. inter Hisp. tom. 3. pag. 190: Junior vero qui transierit de una mandatione in aliam et emerit haereditatem, possideat eam integram; et si noluerit in ea habitare, mutet se in Villam ingenuam.

Villa Legis, Quae legibus suis regitur, et judices suos habet, Majores et Scabinos: Ville de Loy, in Consuetud. Bononiensi art. 13. 99. Ville de commune, cui opponitur Ville baptice vel bateiche. Bellomaner. cap. 4: Entendons nous pour Villes bateïches hors de communes, car les Villes de communes ont leurs Maires et leurs Jurez. Aresta Candelosae ann. 1262. f. 125: Determinatum, quod homines Crispiaci in Laudunesio possunt arrestari in villa D. Ingeranni de Cociaco, quae dicitur Fara, et est Villa legis, pro debitis ipsorum, per justitiam ipsius Ingeranni, etc. Ibidem fol. 14: Non est probatum, quod Burgenses D. Regis non possunt arrestari in Villa regente se per legem. In alio Arresto 20. Aug. ann. 1411. Tenremondia, seu Teneraemunda in Flandriae Comitatu, dicitur notabilis Villa legis, habens campanam, sigillum, burgesiam, et banleucam, etc. In Hist. Betuniensi pag. 116. Vide Raguellum in v. Loi.

Quomodo etiam legendum, pro Ville de lay, in Stat. ann. 1399. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 358. art. 7.

Villae Mercatoriae, Marchandiae, Quae habent jus nundinarum, in Fleta lib. 1. cap. 24. § 8. lib. 2. cap. 50. § 30.

Villa Pacis, Cujus civibus non licet bellum indicere vel facere, aut illatas sibi injurias ulcisci. Ejusmodi est civitas Parisiensis, ut patet ex Charta ann. 1344. laudata in Gloss. Jur. Gall. voce Ville.

Villae Publicae, Quae ad Fiscum regium pertinent. Eutropius lib. 10: Nicomediae in Villa publica obiit. Anonymus de Gestis Constantini M.: Et in Villa publica Appiae viae...... custodiri fecit. Alibi, mortuum ait Constantinum M. in suburbano Constantinopolitano, Villa publica, juxta Nicomediam. Fredegarius: Omnes Francos, sicut mos Francorum est, Bernaco Villa publica ad se venire praecepit. Idem ann. 761: Melciacum Villam publicam incendio cremaverunt. Et ann. 766: Totam regionem illam vastans, Villas publicas, quae ditionis Vuaifarii erant, totas igne cremare praecepit. Sparnacus, praedium publicum, in Passione S. Bercharii apud Camusatum pag. 69. Adde Jonam in Vita S. Columbani cap. 19. Annales Francor. Metenses ann. 692. 714. 754. Chronicon Hildesheimense ann. 741. etc. Vide Vicus publicus.

Villae Regiae, Dominicae, quae Regum erant propriae. Palatia, Curtes Regiae, Fisci et vici Regis, interdum nude Villae appellatae in Francorum Annalibus. Villae regiae atque proprietates, in Annalibus Francor. Bertinianis anno 858. Theganus de Ludovico Pio Imp. cap. 19: In tantum largus, ut antea nec in antiquis libris, nec in modernis temporibus auditum est, ut Villas Regias, quae erant sui, et avi et tritavi, fidelibus suis tradidit eas possessiones sempiternas, et praecepta construxit, et annuli sui impressione cum subscriptione manu propria roboravit. Unde colligitur, villas istas fuisse ex propriis Regum patrimoniis, quando quidem Ludovici tritavorum fuere. Iidem Annales Bertiniani ann. 867: Vicario scilicet Salomonis Comitatum Constantini cum omnibus fiscis et Villis Regiis et Abbatiis in eodem Comitatu consistentibus..... confirmat. Charta Henrici II. Imp. ann. 1023. apud Nicol. Zyllesium sic clauditur: Actum in Triburia, Regia villa, Palatio publico, etc. Eadem Villae Regiae nomenclatura donantur Weimodus, apud Miraeum in Cod. Donat. piar. pag. 28. Carisiacum, in Vita Lud. Pii ann. 834. Cassinogilus, apud Ademarum in Vita Ludov. Pii initio, etc. Alias in Anglia proferunt Asserus de Gestis AElfredi ann. 853. 871. 878. 885. Matth. Westmonast. ann. 870. Simeon Dunelm. ann. 887.

Villa Vielha, vulgo Ville-vieille. Charta ann. 1539: Item quamdam aliam terram,... sitam in eodem territorio, loco vulgariter appellato à la Villa-vielha. Rursus: Item aliam terram.... in eodem territorio de Villa-laura, loco dicta à la Villa-vielha.

Villa Urbana, Quae prope urbem est exstructa. Chartul. majus S. Victoris Massil. pag. 103: Et est ipse alodis beneficium in comitatu Aptensis civitatis, ex parte in territorio et quaedam latifundia Villae urbanae..... Sunt namque alibi terrae, sicut praediximus, in territorio Villae urbanae, aratro et tritico aptae.

Villam Perdere, E civitate ejici, ejusque privilegiis privari. Charta ann. 1338. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 657: Quicunques est présens, aidans ou confortans à occire homme ou femme dedens la ville et banlieue (de Tournay) et li occiz murt sans parler, ne accuser le malfaiteur, tous les présens sont encoulpé du fait et Perdent la ville à tousjourmais. Unde Rendre la ville, pro In civitatem et jura civium restituere, apud Math. de Couciaco in Hist. Caroli VII. pag. 682.