Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ASPICIO

ASPICIO,² (ASPICERE) Concordare, arbitrari, seu causae arbitrium agere, Gall. Arbitrer, juger par arbitrage. Chartularium Monasterii SS. Trinitatis Cadomensis fol. 33. verso: Pro hoc Pacto tenendo dedit Abbatissa Roberto 500. libras, sicut fuit Aspectum inter eos, et insuper, etc. Hujus translatae significationis ratio a veteri Gallico Esguard, quod aspectum perinde sonat, atque Arbitratum judicis, pariumve sententiam. Unde hae formulae: La Cour Esgarde. Se mettre en l'esgart de la Cour, etc. Quae videsis in voce, Esgardium.