Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VINARIA

VINARIA, in Gloss. Gr. Lat.: Οἰνών, ὁ τόπος. Οἰνοφόρος γῆ, vinifera terra. Υπάμ- πελος γῆ, in jure Graeco-Rom. pag. 152. Cella ubi vinum reponitur, in Gloss. Biblicis MSS. Anonymi.

Vinarium, Eadem notione, in Charta Balduini Comitis Gisnensis, quae habetur in Chron. Andrensi pag. 459: Praeter terram, quae contigua est Vinario Monachorum. Fragment. Polypt. S. Remigii post Irminon. pag. 294: In Tasiaco habet mansum dominicatum cum caeteris aedificiis, hortum cum arboretis, Vinario, etc. Charta Emmerici Ep. Wormat. ann. 1315. apud Guden. Cod. Diplom. tom. 1. pag. 132: Tradimus ortum et Vinarium nostrum cum pomoerio, etc. Charta ann. 1252. ex Chartul. Campan. fol. 295. v°. col. 1: Tenet in feodo ab illustri domino Theobaldo Dei gratia Rege Navarrae,... calceiam et patellam Vinarii sui de Lecheriis et quod dictae calceia et patella dicti Vinarii sunt de justitia dom. Regis supradicti. Charta Caroli Regentis ann. 1358. ex Bibl. Reg.: Item sexdecim libras redditus quas quolibet anno percipit dominus Rex super Vinariis de Rogny. Cum... aquis, stagnis, Vinariis, viis, etc. in Litteris Henrici IV. Reg. Angl. apud Rymer. tom. 8. pag. 95. ubi legendum videtur Vivariis.

Charta Hugon. dom. Brecarum ann. 1168. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 272: Quantum sedes abbatiae et Vinarii continet in eleemosynam concessi et donavi... Qui (rivulus) juxta pratum Rainaldi situs est subtus Vinarium. Charta Theob. reg. Navar. ann. 1269. ex Bibl. reg.: Adjunxit cuidam Vinario, quod habet apud Ulcheium duos septuarios bladi hyemalis..... Vendiderunt priori dicti loci quoddam Vinarium, situm versus grangiam.