Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VINARIUS

VINARIUS, Vinosus, qui multum vini bibit, οἰνοπότης, ὁ πολὺ πίνων, in Gloss. Gr. Lat. Usurpant Lex 4. § 1. et lex 25. § 6. D. de AEdilit. Edict. (21, 1.)

Vinarius, Torcular. Gloss. Lat. Gr. Vinarius, ὑπολήνιον. In MSS. Sangerm. Lacus vinarius.

Vinarius, Qui vina vendit, institor vinarius: οἰνοπώλης, in iisdem Glossis Gr. Lat. Victor Schotti in Galieno: Inter haec ipse popinas ganeasque obiens, lenonum ac Vinariorum amicitiis haerebat, etc. Senator lib. 10. Epist. 28: Et ideo arcarios, prorogatores tritici, vini et casei, macellarios, Vinarios, Capitularios horreariorum et tabernariorum, etc. Mentio est apud Lampridium, ut Corporis vinariorum Lugdunensium, in vet. Inscript. 466. 7. Prince des Viniers, qui institoribus vinariis praeest, in Statuto pro iisdem ann. 1373. tom. 5. Ordinat. Reg. Franc. pag. 614: Aïant lesdis seignifians ordenné, et accoustumé de tres lonc et ancien temps, à faire eslire et renouveller de commun assentement et par l'accord de chascun d'eulx, chascun an, un chief auquel il ont recour, conseil et advis sur les fais dessus diz, lequel ont dist et appellé le Prince des Viniers.

Vinarius, Officium Monasticum, cui vini cura incumbit. Tabularium Cisoniense ann. 1266: Conventus quoque Vinarium sibi eligat, et vinis praeponat, ut fieri solet, per diversum in officio suo duraturum, etc. Historia ejusdem Monasterii pag. 528: Potest autem dictus Abbas officiales suos et obedientiarios, excepto Vinario Conventus, instituere et destituere pro suae libito voluntatis. Frater Vinarius dicitur apud Joan. Monachum Bertinianum in Vita S. Bernardi Poenitentis num. 18. Custos vini, apud Bernardum Monach. in Consuetud. Cluniac. MSS. cap. 9. ubi de ejus officio haec habet: Custos vini est, qui vinum recipit et custodit, vindemia consummata, sicut granatarius de annona, etc. Adde Udalricum in iisd. Consuet. lib. 3. cap. 19. Vide Vineator et Vinitarius.