Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VINDICTA

VINDICTA, In vindictam dari. Decretio Chlotarii II. Regis cap. 10: Si servus ante admonitum dominum defuerit, capitale dominus restituat, et de servo faciat cessionem, et cum inventus fuerit, detur in Vindictam. Id est, judici tradatur, ut poenam de eo condignam exigat.

Vindicta Sanguinis, Alta ut vocant, seu suprema justitia. Charta ann. 1226. apud Ludewig. tom. 1. Reliq. MSS. pag. 37: Cum Vindicta sanguinis et sententia capitali, et cum omni libertate et utilitate, sicut eas pater noster in sua habuit potestate.

Vindicta, Mulcta, ut videtur. Annal. Genuens. Oberti Cancell. apud Murator. tom. 6. col. 340: Nam praefati consules rempublicam satis honeste tractantes, fecerunt collectam infra urbem nostram denariorum viii. per libram, exceptis denariis (sic) plebium, Vindictarum et navium. Iidem Annal. Ottoboni ibid. col. 364: Quum in civitate consules communis assignassent ac concessissent potestatem Vindictarum exercendarum, etc.