Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VINEA

VINEA, Villa, hortus, notione Romanis usitatissima. Charta ann. 1176. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. novae edit. col. 46: Haec charta fuit laudata et firmata in quadam Vinea juxta Perpinianum.

Vinea Quartoneria, Ex qua Quarto percipitur. Vide Quarto 7.

Vinea quae ad quintum racemum, hoc est, ad quintam partem excolitur, in Charta ann. 1309. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 97. col. 2.

Vinea Salis, pro Vena, Gall. Veine. Charta ann. 1065. inter Probat. Hist. Tullens. pag. 75: Apud Medianum-vicum Vineam unam salis, cum sesso. Neque enim raro reperiuntur salis fodinae in dioecesi Tullensi.